|
20. Sic etiam verba Isaiae intelligenda
sunt, quae ille similiter non intelligens, ad eamdem sui erroris
sententiam detorquere conatur. Quid enim ait Isaias? Recedite,
recedite; exite inde, et immundum nolite tangere: exite de medio
ejus, et separamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII,
11). Numquid eadem toties repetenda sunt, quoties quomodo fiat
separatio cordis a malis? Immundum enim non tangit, qui ad peccatum
nulli consentit. Exit autem inde, ut salva sit ejus causa apud
Deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salva pace non
negligat. Nam qui vult corporaliter quasi manifestos malos deserere,
spiritualiter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos
cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.
21. Sed isti respondeant, Si mundus est Felicianus, cur exiit de
medio eorum? Si vero immundus, cur modo tangit mundum ? Quod si
tunc immundus fuit cum foris esset, quos illic baptizavit, immundi
sunt, quia immundum tetigerunt. An omnes cum illo remeando mundati
sunt? Possunt ergo isti mundari foris baptizati , quos in sua
communione non baptizaverunt? Cur ergo alios rebaptizant? An a
trecentis decem Bagai considentibus damnari aliqua forte dignatio est
; et ideo de toto orbe quisquis ad eos venerit rebaptizatur, quia non
meruit totus orbis istam dignationem, ut a Bagaiensi concilio
damnaretur? Quid ergo ? A Maximiano et a caeteris sociis ejus ad
Primiani communionem non redeuntibus quicumque baptizati fuerint,
rebaptizantur? an parcitur eis? Si rebaptizantur, violatur dignatio
Bagaiensis: in ea quippe etiam istorum baptizatores damnati sunt. Si
autem parcitur eis, rogandi sunt isti, ut rursum ad oppidum Bagaiense
conveniant, et si forte ille numerus trecentorum decem jam consecratus
est, totidem conveniant, et illic sententiam contra totum orbem
proferant, sicut adversus Maximianistas protulerunt, ut cum voluerint
aliquem rebaptizare, ex aliqua parte orbis venientem, pari privilegio
se defendat, asserens sibi ita parci oportere, sicut ei parcitur quem
Maximianista baptizat; quia jam non solum Maximianistae, sed etiam
totus orbis meruerit concilio Bagaiensi damnari. Deinde se ipsos a
tam magna invidia liberabunt , ut cum coeperint jam non rebaptizare in
Ecclesia baptizatos, quae per omnes terras est constituta, si quis
eis moverit quaestionem, cur jam non faciant quod ante faciebant,
respondeant: Quando ista faciebamus, nondum Bagaiensi concilio totum
orbem terrarum damnaveramus: nunc autem rogati misericorditer
concessimus, ut eos tali concilio damnaremus, quali Maximianistas
damnavimus, quorum Baptismum non repetimus. Quid ergo magnum est,
quid difficile, praestare omnibus gentibus tantam dignationem
damnationis ? An iterare baptismum orbis terrarum licet, et iterare
damnationem orbis terrarum non licet? Etiam hinc securi sint, non
inveniemus quo concilio tot gentes provinciasque damnaverint. Quosdam
paucos in Africa damnaverunt, a quibus totius orbis judicio superati
sunt ; nec ausi sunt postea damnare judices apud quos superati sunt:
quid enim esset impudentius? quid insanius? Multo minus damnare
potuerunt etiam in caeteris terrarum partibus constitutos, qui magis
talibus judicibus ecclesiasticis credere, quam victis litigatoribus
voluerunt. Et tamen Maximianistarum, quos trecenti decem Donatistae
Bagaiensi concilio damnaverunt, Baptismus agnoscitur, acceptatur,
admittitur: orbis autem terrarum, per quem haereditas Christi sic
exhibita est ut promissa est, in qua et ipsi ante paucos annos
fuerunt, quem nullo jure damnare potuerunt, et nulla saltem concilii
perversitate damnarunt, Baptismus improbatur, exsufflatur,
iteratur. O sancta damnatio, quam Maximianistae meruerunt; et
laboriosa innocentia gentium, quae apud illos propterea christianum
nomen amisit, quia talem damnationis locum invenire non potuit!
22. Si autem illi soli a Maximianistis venientes non
rebaptizantur, qui cum suis baptizatoribus redeunt, sicut hi qui cum
Praetextato et Feliciano redierunt: primo videant quemadmodum ejusdem
schismatis Baptismum extra eorum communionem foris aequaliter datum in
aliis confirment, in aliis exsufflent, in parte honorent, in parte
violent. Ita enim ubi violant, rei sunt : ubi autem confirmant,
reatus sui testes inveniuntur. Si enim postea sic confirmarent, ut
jam violare desinerent; non discrepatio, sed correctio diceretur: cum
autem in quibusdam improbant quod in aliis approbant; in his
accusantur, in illis contra se testimonium dicunt. Quaero enim quare
non baptizes eos quos Felicianus in Maximiani schismate baptizavit:
quia Christi Baptismum acceperunt, an quia Feliciani? Si quia
Feliciani; apud Maximianistas eum dedit damnatus, foris extra
communionem vestram dedit eum; hoc est illud Baptisma, quod et
Salvii Membresitani et aliorum talium: si autem quia Christi; plus
apud te valet pro Baptismo Christi Felicianus in Mustitanis, quam
ipse Christus in omnibus terris; plus apud te valet pro Baptismo
Christi sedens ad latus tuum et damnatus a te, quam ille sedens ad
dexteram Patris et crucifixus pro te? Parcitur in paucissimis
Baptismo Christi, ne Felicianus offendatur: et non parcitur, ne
ipse Christus in tot gentium millibus exsuffletur?
23. Sed incredibilis est caecitas hominum, et omnino nescio
quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta perversitas, nisi
experimento verborum suorum factorumque patesceret usque adeo se clausos
habere cordis oculos, ut cum commemorent sanctae Scripturae
testimonia, non intueantur in factis Prophetarum, quemadmodum
intelligenda sunt verba Prophetarum. Dixit Jeremias, Quid paleis
ad triticum? non ut ipse recederet a paleis populi sui, in quas tanta
illa vera dicebat. Dixit Isaias, Recedite, recedite; exite inde,
et immundum nolite tangere. Cur ipse in illo populo immunditiam quam
graviter arguebat, in una cum eis congregatione tangebat? Legant
quanta in malos populi sui, et quam vehementer ac veraciter dixerit, a
quibus se tamen nulla corporali diremptione separaverit. Dixit
David: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum facinorosis non
introibo: odio habui curiam nequissimorum, et cum impiis non sedebo
(Psal. XXV, 4, 5). Legant quales ipse temporibus suis in
illo populo toleravit; qui unctionis mystico sacramento tantum honorem
detulit, ut id nec in sceleratissimo Saüle contemneret; imo tantum
veneraretur, ut amplius omnino non posset. Nonne, si eorum verba
factis eorum objiceremus, responderent nobis: Nos plane cum talibus
nullum habuimus in corde consor tium, nec tangebamus immundum ubi
potest coinquinari contactus; id est, consensione atque placito
conscientiae recedebamus, et exibamus, ab eis, qui non solum talia
non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus? Isti autem seditiosi
et insani, qui defensionem praecisionis suae quaerunt ex oraculis
Prophetarum, superest ut impietate vesana de verbis propheticis mores
arguant Prophetarum. An hoc dicturi sunt, quod illis temporibus
recedere justis a malo populo non licebat, istis vero temporibus
licet? Quid dici perversius potest, illo tempore non potuisse bonos a
malis corporaliter separari, quando multa sacramenta corporaliter
observari videbantur; nunc autem necessariam esse corporalem
separationem, quando jam illa spiritualiter observantur?
24. Vae caecis ducentibus et caecis sequentibus! Itane non timent
ista dicentes, ne forte per tantam latitudinem orbis terrarum, qua
fides Christi nomenque diffusum est, antequam se isti separarent, in
aliqua parte terrarum ab Africanis regionibus remotissima jam hoc justi
fecerint, et adhuc isti in immunditiae, quam illi fugerant,
contagione vivebant? Quis enim eis cavet , quis eos securos facit,
si hujusmodi a malis separatio facienda est, hanc, antequam ab istis
fieret, nunquam factam fuisse tam longe, ut Africa omnino nesciret ,
sicut in extremis illarum partium terris pars Donati prorsus ignota
est? Fortasse dicent obesse sibi non potuisse quod ignorabant. Sic
ergo et illis terris obesse non potest quod gestum in Africa ignorant,
etiamsi vera isti dicerent, quae de Afrorum criminibus mentiuntur.
Si autem dicunt latere se non potuisse, si fieret: modo dicant, per
omnes orbis terrae partes quod schisma factum sit. Nimium est quod
interrogo: in ipsa Africa dicant Donatistae Carthaginenses, vel
quicumque sunt in civitate Carthaginis, quot partes per Numidiam et
Mauritaniam factae sint de ipsa parte Donati, quarum omnium causas
utique nosse deberent; ne forte justi aliqui in regionibus illis
malorum suorum societatem congregationemque vitaverint, et exierint
inde, ne immundum tangerent, ne cum facinorosis introirent; ne forte
isti jam ante aliquot annos in aliquo angulo Numidiae vel Mauritaniae
separantibus se frumentis palea remanserint et nesciunt . Sed unde
securi sunt, nisi quia certum habent bonos esse non potuisse, qui se
ab unitate communionis Donati, quae per totam Africam diffunditur,
segregarunt? Quia si malos aliquos in sua vicinitate patiebantur ,
quos ostendere caeteris non valebant, eos tolerare potius debuerunt,
quam dividere se a tot innocentibus , quibus persuaderi non poterant
aliena peccata, etiamsi ea ipsi optime nossent. Cur ergo haec
innocentia non tribuitur orbi terrarum in tanta multitudine gentium,
quacumque Christi haereditas patet, ut certa atque secura sit, eos
qui se bonos dicunt, et se ab omnis terrae unitate sejungunt, eo ipso
demonstrare quales sint? Sibi enim justi videntur, et spernunt
caeteros; et ideo non cantant canticum novum, quia de superbia veteris
hominis extolluntur. Ab ea quippe communione separantur cui dictum
est, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra
(Psal. XCV, 1). Qui si vere justi essent, et humiles
essent: si autem humiles essent, etiamsi vere malos in suae
vicinitatis congregatione paterentur, quos ab unitate Christi
expellere non valerent, charitate Christi tolerare diligerent.
Quomodo autem possunt de iis ipsis quos in sua vicinitate malos
arguunt, justum habere judicium, cum temeraria caecitate tam longe a
se positos ignotissimos criminantur? Utrum enim vel cives suos vel
vicinos quos arguunt, malos esse noverint, incertum est orbi
terrarum: quia vero ab eis quorum vitam longe positorum nosse non
possunt, temeraria caecitate separentur, certum est orbi terrarum; et
quia cum laude patientiae mali tolerantur, ne ignoti boni damnentur,
certum est orbi terrarum. Quapropter securus judicat orbis terrarum,
bonos non esse qui se dividunt ab orbe terrarum in quacumque parte
terrarum.
25. Postremo, si Prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus
ultimae ventilationis a paleis corporaliter separarent, et tali
separatione caverent tangere immundum, et cum facinorosis non
introirent, cur hoc non fecit apostolus Paulus? An palea non erant
qui non ex veritate, sed ex invidia Christum annuntiabant? An
immundi non erant qui non caste Evangelium praedicabant, quos in
illius temporis Ecclesia fuisse testatur (Philipp. I, 15,
17), et cujus excellentissimam charitatem omnia tolerantem etiam
posteriores imitati sunt? An immunditia non est avaritia , quam
Cyprianus corde non tetigit, et tamen inter avaros collegas
pacatissime vixit? Obsurduerat videlicet adversus verba Psalmorum,
ut sederet in conventiculo vanitatis, et cum facinorosis introiret;
odio non haberet curiam malignorum, et cum impiis sederet ? Annon
erat conventiculum vanitatis in eis, qui esurientibus in Ecclesia
fratribus largissimo argento nitere cupiebant? Annon erant
facinorosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? An nequissimi
non erant, qui usuris multiplicantibus fenus augebant? Ille vero
lavabat manus suas cum innocentibus, et curcumdabat altare Domini.
Ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes, cum quibus
manus lavabat, quia diligebat speciem domus Domini, quae species in
vasis honorabilibus erat . In magna autem domo non solum vasa sunt
aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et illa quidem sunt in
honorem, illa vero in contumeliam. Et mundabat semetipsum ab
hujusmodi, ut esset etiam vas in honorem sanctificatum, utile
Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 20,
21): nec propter vasa quae erant in contumeliam se a magna domo
separabat; sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat, a quibus
se non imitando mundabat .
|
|