CAPUT V.

26. Sed novit ponere Parmenianus verba Prophetae, dicentis: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum facinorosis non introibo: odio habui curiam nequissimorum. Lavabo cum innocentibus manus meas, et circumdabo altare Domini: ut audiam voces laudis, et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi speciem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinem vitam meam: in quorum manibus delicta sunt; dextera eorum impleta est muneribus (Psal. XXV, 4-10). Novit hoc ponere Parmenianus, et non curat advertere quemadmodum his verbis sine ullo divisionis nefariae sacrilegio serviatur. Species enim domus et locus tabernaculi claritatis Dei in vasis est, ut dixi, non in omnibus, quae tamen in una domo magna sunt; sed in iis quae sunt in honorem sanctificata, Domino utilia, ad omne opus bonum semper parata. In his quisquis dilexerit speciem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus, tolerat ea quae sunt in con tumeliam, nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non vas in contumeliam, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo projicitur; et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens, Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: in quorum manibus delicta sunt; dextera eorum repleta est muneribus. Hoc utique orat, ne simul pereat cum iis cum quibus eum simul vivere charitas omnia tolerans hortatur, cujus sacrificium praemisit dicens, Domine, dilexi speciem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero vasa quae sunt in contumeliam, quia charitas omnia tolerat, ne simul cum eis perdideris animam meam . Nonne apparet in his verbis vox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et moerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum; et quia erant vasa in honorem, proprium signum accipere meruerunt, ut cum illi omnes inciperent vastari atque deleri, Deus non perderet cum peccatoribus animas eorum (Ezech. IX, 4)? Isti autem sunt infelices, qui se ab omni malorum congregatione tanquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt. Per istam enim vanitatem praejudicarunt sibi, ut in populis quibus praesunt, iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quia mali sunt, et dicatur eis: Certe tritico purgato loquimini, cur per has voces tantam commixturam esse fatemini ? Et ideo quia justi non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum (Psal. CLX, 5), quibus ipsi capita esse volunt; quoniam sub uno capite quod in coelo est, in unitate corporis quod per totam terram est, esse nolunt: ut merito plebibus eorum dicatur, Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12).

27. Qui ergo non vult sedare in concilio vanitatis , non evanescat typho superbiae, quaerens conventicula justorum a totius orbis unitate separata, quae non potest invenire. Justi autem sunt per universam civitatem, quae abscondi non potest, quia supra montem constituta est (Matth. V, 14). Montem illum dico Danielis, in quo lapis ille praecisus sine manibus, crevit, et implevit universam terram (Dan. II, 34, 35). Per totam igitur istam civitatem toto orbe diffusam justi gemunt et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. Non ergo quaerat quis separatos justos; sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. Non enim sedebit in conventiculo vanitatis: quia ibi sedebit, ubi conversatur; audiet autem dicentem Apostolum, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Ibi cum facinorosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. In tali spe habitet , ut ad rem cujus habet spem pervenire aliquando mereatur. Non enim jam resurreximus sicut Christus, aut jam cum illo sedemus in coelestibus; et tamen quia talem spem nobis dedit, et per ipsam spem jam quodam modo ibi conversamur, dicit Apostolus, Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). In illa vita nostra quae abscondita est cum Christo in Deo, non sedemus in conventiculo vanitatis, quia, sicut dicit Apostolus, Simul nos excitavit, et simul nos sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6); sed in spe, nondum in re. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim quis videt, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Quam patientiam isti miseri perdiderunt, et festinantes se ante tempus velut a palea separare, se ipsos esse levissimam paleam vento ablatam de area demonstrarunt. Quod ergo ait Sapientia teneamus: Qui autem me audit, habitabit in spe, et silebit sine timore ab omni malignitate (Prov. I, 33). Dum ergo habitamus in spe, cogitantes non quid sumus, sed quid erimus: quia filii quidem Dei sumus, sed nondum apparuit quod erimus; quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): in tali spe habitantes, quia haec habitatio non habet malos, nec conventicula vanitatis, nec facinorosos, nec iniquos, nec impios patimur; et eos tamen non in spe quae non videtur patimur in congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur (Matth. XIII, 30), donec ultimo ventilabro a frumento palea separetur (Id. III, 12), donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in littore eligantur (Id. XIII, 48), donec haedi ab ovibus cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu paverunt, in ultimo ad sinistram segregentur (Id. XXV, 33).

28. Nulla est igitur securitas unitatis, nisi ex promissis Dei Ecclesia declarata, quae super montem, ut dictum est, constituta abscondi non potest: et ideo necesse est ut omnibus terrarum partibus nota sit. Inconcussum igitur firmumque teneamus, nullos bonos ab ea se posse dividere, id est, nullos bonos, etiamsi cognitos sibi malos patiantur, ubicumque versentur, propter eos se a longe positis et incognitis bonis temerario schismatis sacrilegio separare; ut in quacumque parte terrarum vel facta sunt ista, vel fiunt, vel futura sunt, caeteris terrarum partibus longe positis, et utrum facta sint vel cur facta sint ignorantibus, et tamen cum orbe terrarum in unitatis vinculo permanentibus, ea ipsa sit firma securitas, non hoc potuisse facere, nisi aut superbiae tumore furiosos, aut invidentiae livore vesanos, aut saeculari commoditate corruptos, aut carnali timore perversos. Quibus omnibus causis efficitur ut vel boni falsis criminibus infamentur, vel temere de bonis falsa credantur, vel etiam mali qui pro unitatis vinculo tolerati nihil obsunt bonis, disrupta bonorum pace perversissime fugiantur, cum vexationi frumentorum non parcitur, usurpantibus sibi hominibus ante messem quod Angeli in messe facturi sunt.