CAPUT VI.

29. Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata vel haereses impiae, si quando in flagello ut se corrigant admonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. Quod existimans etiam Parmenianus, in fine epistolae suae exhortatur Tichonium ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens, non se debere voluntate conjungi eis, quibus persecutione cogente non juncti sunt; adhibens etiam testimonium Scripturae dicentis, Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas. Et quid facient, cum inspicere coeperit eos Dominus (Eccli. II, 16, 17)? more suo cuncta de divinis Libris adversus se ipsos proponens . Qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos de criminibus quae objiciebant convincere nequiverunt, quos pro pace Christi tolerare noluerunt; et sero postea cogitantes, ipsam partem suam non esse per multas particulas dividendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt, rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarunt? Et jam nunc tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse, ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt, didicerunt. Sed scilicet erubescunt, manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum jussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos, correcti perdidisse videantur: quasi non melius perdunt illa, quam pereunt. Si enim habent aliquam umbram, quamvis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis, jubenti non cedere imperatori: cujus vel humanae laudis illecebra est, apertissimae contradicere veritati? Cur clausis oculis tam multa de Scripturis testimonia proferunt, quae intellecta atque contra se prolata repudiant; quae si secundum eorum intellectum recipiuntur, nihilominus eos de sua perversitate convincunt? Nonne scriptum est, Non contradicas ullo modo veritati (Id. IV, 30)? Cui autem nisi veritati contradicitur, cum etiam regi ex veritate aliquid jubenti resistitur? Sed rex homo qui minatur vel qui vindicat, ad tempus molestus est: non sic ille Rex qui etiam Veritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat, Sine causa percussi filios vestros; disciplinam non receperunt (Jerem. II, 30). Qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer admonet, ne in fine sic vindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione jactare. Sub vindicta enim regum potest hominum pertinacia falso nomine virtutis velle laudari; aeternis autem ignibus concremari, nec erit, nec vocabitur fortitudo. Non enim erunt in die illa qui caput ungant oleo adulationis, aut varia decepti fallacia coronatos somnient damnatos, dicentes, Euge, euge; et jurantes per canos eorum, qui caput sanum non habuerunt, et per compages eorum qui viam pacis non agnoverunt. Quales turbas isti avertentes a Christi unitate, et ad suum nomen convertere cupientes, interim temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis poenarum suarum natalitia celebrentur magno conventu hominum furiosorum: quorum e numero illi sunt, qui etiam nullo persequente, se ipsos ultro per montium abrupta praecipitant, ut malam vitam pejore morte consumment. Non erunt in die illa stultae plebes quibus dicant, Nos sumus justi qui patimur persecutionem: et quibus caecis vendatur reprobus lapis pro gemma pretiosa, id est, carnalis duritia pro spirituali patientia. Non erunt qui nomina principum furoris sui recitent ad altaria, vel quae ab unitate Christi diviserunt, vel quae sub nomine Christi contra erexerunt . Haec enim sunt pretia, quae isti ut accipiant, dum volunt habere quod vendant, excitant adversum se potestatum severitatem per animosam perversitatem, ne illi qui ab eis seducuntur, et eos propterea justos putant, quia poenas iniquitatis exsolvunt, redeant ad cor, et considerent quare patiantur quae se pati gloriantur . Quantum enim erat ut paululum adverterent talia dicere Parmenianum Tichonio de perferendis persecutionibus et gloria tolerantiae, qualia dicunt omnes haeretici, de quibus coercendis vel puniendis similia regum jussa proferuntur; qualia certe Membresitanis suis dicit etiam Salvius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de Ecclesia pelleretur , ut ejus cervici etiam mortuorum canum cadavera colligarent, ut postremo cum illo ad turpes voces cantationesque saltarent. Quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis, quos miseros decepit ut alteram sibi basilicam fabricarent? Quanta dixit de justitia, pro qua talia perpeti meruit: ideo se sanctum persuadens, quia passus est; ideo illos iniquissimos, quia fecerunt. Thuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, qui mortua vivis, sed humana humanis corpora conjungebant (Virgil. Aeneid. lib. 8, vers. 484-487): canina vero humanis, et haec episcopalibus membris, nescio utrum quisquam se vel audisse unquam vel legisse commemorat. Notum est omnibus, nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci: quis unquam meminit, ab hominibus quos in auxilium episcopi petierunt, cum episcopis esse saltatum? An forte Salvius tunc non erat episcopus, quia damnatio ejus in Bagaiensis concilii sententia recitatur? Quid, si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut reconciliatus est Felicianus, ejusdem

“plenarii concilii veridico ore”

damnatus, sicut ibi eorum verba recitantur, tunc esset episcopus? An forte jam non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinaverit, potest mundari, sicut Felicianus; quem vero canes mortui collo suspensi immundum fecerint, non potest expiari? Vellem scire quid ad haec dicunt, tam manifesta, tam publica, tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi crimina nostra objiciunt. Quisquis eorum arbitratur me falsa jactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membresam, quaerat an facta sint ista, et defendat, si potest? Si enim dicit ista recte schismaticis fieri, quos trecenti et decem Donatistae episcopi damnaverunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamvis passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse, non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate convincimus . Si autem dicit levia esse quae passus est Salvius; quaero utrum, si aliquem Donatistarum episcoporum saltare cogeret Imperator, et nolenti facere, bestias, ignesque minaretur: non mallet illa perpeti quam illud admittere; et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent? Graviora ergo passus est Salvius cum quo saltatum est, quam si vivus arsisset. Nam si cuiquam eorum haec duo proponerentur, utrum mallet, non ipse saltare, sed saltari secum, quam vivus incendi, quid eum electurum esse respondeant? Si autem dicit nihil aliud impetrasse a proconsule Primianistas, nisi ut per Abitinenses Salvius de basilica pelleretur, illos autem sua sponte fecisse quidquid et postea crudeliter turpiterque fecerunt: cur non sibi dicit, sic etiam posse Catholicos nihil aliud ab Imperatoribus petere, nisi ut isti de basilicis quas nomine sacrilego retinent excludantur, illos autem sua sponte regia potestate et honestate servata in sacrilegos multo mitius, quam Abitinenses nulla imperiali lege, nulla judiciaria jussione, in Membresitanum Salvium, vindicasse ? Quibus rebus consideratis, prius quid faciant, et postea quid patiantur advertant: ne cum adversus facta sua oculos claudunt, et ad poenas suas oculos aperiunt, et hic frustra temporalia patiantur, et in ultimo judicio Dei etiam pro hoc ipso quod frustra eos talibus molestiis ut emendaret admonuit, aeterno supplicio puniantur. Non vetera replico, ubi fallunt quos possunt: breviter dico, praesentia ingero, digito ostendo. Damnati Maximianistae recipiuntur; ignotae gentes arguuntur. Maximianistarum Baptismus acceptatur; orbis terrarum Baptismus exsufflatur. Ecce Assuritani, ecce Mustitani, ecce non longe mortuus Praetextatus, ecce adhuc vivus Felicianus, ecce nomina eorum inter damnatos Bagaiensi concilio gestis proconsularibus allegata, talibus recentibus et praesentibus factis, quales ab initio fuerint, satis indicant. Si quid pro hujusmodi perversitatibus et iniquitatibus patiuntur, si nolunt corrigi, saltem non audeant gloriari.