|
10. Spiritus sanctus quando missus. Fortasse dicas mihi: Quando
ergo venit a Domino promissus Paracletus? Hic ego si non haberem
aliud quod crederem, facilius eum adhuc venturum exspectarem, quam per
Manichaeum venisse concederem. Nunc vero cum in Actibus Apostolorum
manifestissime sancti Spiritus praedicetur adventus, quae me
necessitas cogit haereticis tam periculose et tam facile credere? In
libro enim memorato sic scriptum est: Primum quidem sermonem fecimus
de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere in die
qua Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare
Evangelium. Quibus praebuit se vivum post passionem in multis
argumentis dierum, visus est eis per dies quadraginta, et docens de
regno Dei, et quomodo conversatus sit cum illis, et praeceperit eis
ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem
Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo. Quoniam Joannes quidem
baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: quem
et accepturi estis non post multos dies istos usque ad Pentecosten.
Illi quidem cum venissent, interrogabant eum, dicentes: Domine, si
hoc in tempore repraesentaberis, et quando regnum Israel . Ille
autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua
potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in
vos, et eritis mihi testes apud Jerusalem, et in tota Judaea et
Samaria, et usque in totam terram (Act. I, 8). Ecce habes ubi
commemoravit discipulos pollicitationis paternae, quam ex ore ejus
audierant de Spiritu sancto venturo. Nunc videamus quando sit
missus. Paulo post enim sequitur, et dicit: In illo tempore quo
suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione simul
in unum: et factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus
vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes; et
visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super
unumquemque illorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et
coeperunt loqui linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare.
Jerosolymis autem fuerunt habitantes Judaei homines ex omni natione
quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba, et
confusa est; quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis
loquentes eos. Stupebant autem et mirabantur, ad invicem dicentes:
Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo
agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, Medi,
Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam et
Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum
et regiones Africae , quae est ad Cyrenen; et qui advenerant
Romani, et Judaei, et incolae , et Cretes, et Arabes, audiebant
loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem, et
haesitabant ob id quod factum est, dicentes: Quidnam hoc vult esse?
Alii autem irridebant, dicentes: Hi musto omnes onerati sunt
(Act. II, 1-13). Ecce ubi venit Spiritus sanctus: quid
vultis amplius? Si Scripturis credendum est, cur non his potius
credam, quae robustissima auctoritate firmatae sunt; quae cum ipso
Evangelio, ubi promissum Spiritum sanctum pariter credimus,
innotescere populis et commendari posteris praedicarique meruerunt?
Hos ergo Actus Apostolorum Evangelio pari auctoritate conjunctos cum
lego, invenio non solum esse promissum illis veris Apostolis sanctum
Spiritum, sed etiam tam manifeste missum, ut nullus de hac re locus
relinqueretur erroribus.
|
|