|
11. Spiritus sanctus bis datus. Clarificatio enim Domini nostri
apud homines, resurrectio est a mortuis, et in coelum ascensio.
Scriptum est autem in Evangelio KATA IOANNEN: Spiritus
autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan.
VII, 39). Si ergo propterea nondum erat datus, quia Jesus
nondum erat clarificatus, clarificato Jesu necessario statim datus
est. Et propter ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et
secundum Deum, bis etiam datus est Spiritus sanctus: semel,
postquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in faciem discipulorum,
dicens, Accipite Spiritum Sanctum (Id. XX, 22). Et
iterum, postquam ascendit in coelum, decem diebus transactis: qui
numerus perfectionem significat; cum septenario numero, quo condita
universa consistunt, additur Trinitas conditoris. De quibus rebus
inter spirituales viros pie cauteque multa tractantur. Sed ego a
proposito non recedam: suscepi enim prius vobiscum sic agere, ut non
ego vos doceam, quod superbum fortasse arbitramini; sed tanquam ipse a
vobis discere studeam, quod novem annis non potui. Quapropter habeo
quibus Litteris credam de adventu Spiritus sancti, quibus me credere
si prohibetis, ne temere credam quod nescio; sic enim soletis monere;
multo minus vestris litteris credam. Quare, aut omnes libros auferte
de medio, et disputando pandite veritatem, de qua dubitare non
possim: aut tales proferte libros, quibus non mihi cum arrogantia
imponatur quod credam, sed exhibeatur sine fraude quod discam.
Fortasse, inquis, et haec epistola talis est. Nolo ergo in ejus
limine ulterius immorari: interiora videamus.
|
|