|
12. Veritatem pollicetur Manichaeus, non exhibet.---Haec
sunt, inquit, salubria verba, ex perenni ac vivo fonte; quae qui
audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quae insinuant
custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa
vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina
instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita
permanebit. Et haec, ut videtis, pollicitatio est, nondum exhibitio
veritatis: et vos quoque animadvertere facillime potestis, isto
velamine quoslibet errores fucari posse, ut imperitorum animis per
ornatam januam latenter irrepant. Si enim diceret: Haec sunt
pestifera verba, ex venenoso fonte; quae qui audierit, et eisdem
primum crediderit, deinde quae insinuant custodierit, nunquam erit
vitae restituendus, verum poenali et aerumnosa morte afficietur (nam
profecto miser est judicandus, qui hac inferna implicatus imperitia
fuerit, per quam demersus in sempiternis cruciatibus permanebit); si
ergo hoc diceret, verum diceret: sed libro huic non solum nullum
conciliaret lectorem; sed omnes in quorum manus incidisset, in maxima
odia concitaret. Quamobrem ad consequentia transeamus, nec nos ista
decipiant quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis verba
communia. Quid ergo sequitur?
13. Pax, inquit, Dei invisibilis, et veritatis notitia sit cum
fratribus sanctis et charissimis, qui mandatis coelestibus credunt
pariter atque deserviunt. Ita sit, ut dicit. Nam et ista benigna et
acceptissima optatio est. Tantum meminerimus haec et a bonis
doctoribus et a deceptoribus dici posse. Itaque si nulla nisi talia
diceret, omnibus legendum et amplectendum esse concederem. Nec illa
quae adhuc sequuntur, improbaverim: adjungit enim, Sed et dextera
luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursatione maligna , et a
laqueis mundi. Et omnino quidquid in hujus epistolae principio
scriptum est, donec veniatur ad causam, nolo reprehendere, ne in
rebus minoribus multum operae consumatur. Jam ergo evidentissimam
pollicitationem hominis videamus.
|
|