|
14. Deliramenta Manichaei. Praelium ante mundi constitutionem
commissum.---De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici
, de quo mihi significasti, dicens, Nosse te cupere cujusmodi sic
nativitas Adae et Evae, utrum verbo sint iidem prolati, an
primogeniti ex corpore: respondebitur tibi ut congruit. Namque de his
a plerisque in variis scripturis relationibusque dissimili modo insertum
atque commemoratum est. Quapropter veritas istius rei ut sese habet ab
universis fere gentibus ignoratur, et ab omnibus qui etiam de hoc diu
multumque disputarunt. Si enim illis super Adae et Evae generatione
provenisset manifesto cognoscere, nunquam corruptioni et morti
subjacerent. Manifestam ergo cognitionem hujus rei nobis pollicetur,
ne corruptioni ac morti subjiciamur. Et si adhuc parum est, vide quid
sequatur: Necessario ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda, ut
ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate perveniri. Hoc est
quod dicebam, sic mihi demonstrari debere veritatem, ut ad eamdem sine
ulla ambiguitate perveniam. Quod si ipse non polliceretur, me tamen
hoc exigere et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis
evidentissimae atque certissimae ex catholico christiano quibuslibet
contradicentibus manichaeum me fieri non puderet. Jam igitur audiamus
quid afferat.
15. Unde si tibi videtur, inquit, ausculta prius quae fuerint ante
constitutionem mundi, et quo pacto praelium sit agitatum, ut possis
luminis sejungere naturam ac tenebrarum. Jam incredibilia et falsa
omnino proposuit. Quis enim credat ante constitutionem mundi ullum
praelium fuisse commissum? Et tamen si est credibile, modo nos non
credere, sed cognoscere venimus. Nam qui dicit Persas et Scythas
ante multos annos secum bellasse, rem dicit credibilem; eam tamen quam
vel auditam vel lectam possumus credere, non expertam comprehensamque
cognoscere. Cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret; non
enim ea promisit, quae cogeret credere, sed quae possem sine ulla
ambiguitate cognoscere: quomodo eum non repudiabo, quando non modo
incerta dicit, sed etiam incredibilia? Sed quid? si aliquibus
rationibus ea perspicua et cognita faciet? Audiamus ergo, si
possumus, cum tota patientia et lenitate quod sequitur.
|
|