|
16. Duae substantiae contrariae. Regnum luminis. Incerta pro
certis tradi a Manichaeo.---Haec quippe, inquit, in exordio
fuerunt, duae substantiae a sese divisae. Et luminis quidem imperium
tenebat Deus Pater, in sua sancta stirpe perpetuus, in virtute
magnificus, natura ipsa verus, aeternitate propria semper exsultans,
continens apud se sapientiam et sensus vitales: per quos etiam duodecim
membra luminis sui comprehendit, regni videlicet proprii divitias
affluentes. In unoquoque autem membrorum ejus sunt recondita millia
innumerabilium et immensorum thesaurorum. Ipse vero Pater in sua
laude praecipuus, magnitudine incomprehensibilis, copulata habet sibi
beata et gloriosa saecula, neque numero, neque prolixitate
aestimanda, cum quibus idem sanctus atque illustris Pater et genitor
degit, nullo in regnis ejus insignibus aut indigente aut infirmo
constituto. Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra
lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri aut concuti
possint.
17. Haec mihi unde probaturus est, aut haec ipse unde cognovit?
Noli me terrere Paracleti nomine. Primo, quia non credere
incognita, sed certa cognoscere accessi, a vobis ipsis factus
timidior. Vos enim nostis, temere credentibus quam vehementer
insultare soleatis: praesertim cum ipse, qui jam coepit incerta
narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante promiserit.
|
|