|
Pollicebatur rerum certarum cognitionem, et imperat incertarum fidem.
Deinde, quoniam si mihi fides imperanda est, magis me teneret illa
Scriptura, ubi lego, venisse Spiritum sanctum, et Apostolos
inspirasse (Act. II, 1-4), quibus eum Dominus se missurum
esse promiserat (Joan. XIV, 16, 26). Quapropter, aut ea
quae dicit, proba mihi vera esse, ut ostendas quae non possum
credere; aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum sanctum esse, ut
credam quae non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem
profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse
praesumo: tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam
scientiam trade, si potes; ut id quod credidi, temere me credidisse
convincas. Duo sunt quae mihi profers: unum cum dicis Spiritum
sanctum esse qui loquitur; et alterum, cum dicis manifesta esse quae
loquitur. Utrumque abs te sine ulla dubitatione cognoscere debui: sed
non sum avarus; unum horum doce. Ostende hunc esse Spiritum
sanctum, et credam vera esse quae dicit, etiamsi nesciam: aut ostende
vera esse quae dicit, et credam Spiritum sanctum esse, etiamsi
nesciam. Numquid aequius aut benevolentius tecum agi potest? Sed tu
nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti, nisi laudare
quod credis, et irridere quod credo. Cum igitur etiam ego vicissim
laudavero quod credo, et quod credis irrisero; quid putas nobis esse
judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos
invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus; et
eos sequamur, qui nos invitant prius credere, quod nondum valemus
intueri, ut ipsa fide valentiores facti, quod credimus intelligere
mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram
illuminante atque firmante?
18. Et quoniam quaesivi unde mihi probet, nunc quaero unde ipse
cognoverit. Si dicit sibi esse revelatum a Spiritu sancto, suamque
mentem divinitus illustratam, ut ea quae dicit, certa et manifesta
cognosceret; ipse significat quid intersit inter cognoscere et
credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur: eis
autem quibus haec narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem
suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichaeus efficitur; non
certa cognoscendo, sed incerta credendo; quales nos imperitos
adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri
scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quaeritur,
sine ulla ambiguitate perventionem; sed dicere potius sibi ista esse
monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quae
nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, Si ergo
incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quae jam
consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos
gravissima auctoritate firmata sunt? Hoc ille metuens ne sibi
diceretur, offundit nebulas imperitis; primum pollicens rerum certarum
cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc
dicatur, ut saltem vel sibi haec doceat esse monstrata, similiter
deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Quis ferat tantam fallaciam
tantamque superbiam?
|
|