|
19. Non solum incerta, sed etiam falsa esse quae tradit.
Deliramentum de terra et gente tenebrarum juxta latus terrae sanctae ac
substantiae Dei. Confutatur primo, quia naturae Dei partes et
latera tribuit tanquam sua mole per locorum spatia distendatur. Quid,
si non solum incerta, sed etiam falsa esse quae dicit, Deo et Domino
nostro mihi opitulante monstravero? Quid infelicius ista superstitione
inveniri potest, quae non modo non exhibet scientiam quam promittit
atque veritatem, sed ea dicit quae vehementer sunt scientiae
veritatique contraria? Quod in sequentibus manifestius apparebit.
Ita enim dicit: Juxta unam vero partem ac latus illustris illius ac
sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine,
in qua habitabant ignea corpora, genera scilicet pestifera. Hic
infinitae tenebrae, ex eadem manantes natura inaestimabiles, cum
propriis fetibus: ultra quas erant aquae coenosae ac turbidae cum suis
inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles ac vehementes cum suo
principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis
ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi
plena, in qua morabatur immanis princeps omnium et dux, habens circa
se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque origo:
haeque fuerunt naturae quinque terrae pestiferae.
20. Si aerium vel etiam aetherium corpus diceret esse naturam Dei,
profecto irrideretur ab omnibus, qui sapientiae veritatisque naturam
per nulla locorum spatia distentam atque diffusam, sine ulla mole
magnam et magnificam, nec in parte minorem, et in parte majorem, sed
per omnia aequalem summo Patri, nec aliud habentem hic et aliud
alibi, sed ubique integram, ubique praesentem qualicumque acie jam
serenioris mentis intueri valent.
|
|