|
Animam ipsam, etsi mutabilis sit, per spatia locorum non distendi.
Nam tota sentit in singulis partibus corporis. Sed quid dicam de
veritate atque sapientia, quae omnes animae potentias superat; cum
ipsius animae natura quae mutabilis invenitur, nullo modo locorum
spatia quadam mole sua occupet? Quidquid enim qualibet crassitudine
est , non potest nisi minui per partes, habendo aliud hic et aliud
alibi. Minor est enim digitus quam tota manus; et minor est digitus
unus quam duo; et alibi est iste digitus, alibi ille, alibi caetera
manus. Quod non solum in molibus corporum articulatis videmus: sed
etiam terrae pars ista non est ibi ubi illa, quia suum locum quaeque
obtinet: et pars humoris minor minore, et major majore loco est; et
alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. Similiter aeris
partes suos quaeque implent locos; nec fieri potest ut aer quo impletur
haec domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem
quem vicini habent: lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc
fenestram, alia per illam; et major per majorem, per minorem autem
minor. Nec omnino potest esse aliquod corpus, sive coeleste sive
terrestre, sive aerium sive humidum, quod non minus sit in parte quam
in toto: neque ullo modo possit in loco hujus partis simul habere aliam
partem; sed aliud hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia
locorum distanti et dividua, vel potius, ut ita dicam, sectili mole
distenditur. Animae vero natura, etiamsi non illa ejus potentia
consideretur qua intelligit veritatem, sed illa inferior qua continet
corpus et sentit in corpore; nullo modo invenitur locorum spatiis
aliqua mole distendi. Nam singulis sui corporis particulis tota
praesto est, cum tota sentit in singulis: nec minor pars ejus in
digito est, et major in brachio, sicut ipse digitus brachio minor
est; sed ubique tanta est, quia ubique tota est. Cum enim tangitur
digitus, non per totum corpus sentit, et tamen tota sentit. Totam
enim tactus ille non latet; quod non fieret, nisi tota praesto esset.
Nec sic tota praesto est, cum tangitur digitus et sentit in digito,
ut caeterum deserat corpus, et sese ad unum illum locum in quo sentit
agglomeret. Sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus
tangatur in pede, nec ibi desinit tota sentire: atque ita in singulis
distantibus locis tota simul adest, non unum deserens ut in altero tota
sit, neque ita utrumque tenens ut aliam partem hic habeat, et alibi
aliam; sed sufficiens exhibere se singulis locis simul totam, quoniam
tota sentit in singulis, satis ostendit se locorum spatiis non teneri.
|
|