|
Memoria capit maximorum locorum imagines. Quid, si ejus memoriam
cogitemus, non rerum intelligibilium, sed harum corporearum quam et
bestiae habere sentiuntur (nam et per loca nota sine errore jumenta
pergunt, et cubilia sua bestiae repetunt, et canes dominorum suorum
corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in
latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum
memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur
imagines); quis digne cogitet, ubi capiantur istae imagines, ubi
gestentur, vel ubi formentur? Si enim non possent esse majores quam
nostri corporis quantitas tenet, diceret aliquis, intra ipsa sui
corporis spatia quibus et illa concluditur, has imagines animam
figurare atque servare. Nunc vero cum perexiguam terrae partem occupet
corpus, immensarum regionum et coeli ac terrae imagines animus volvit,
quibus catervatim discedentibus ac succedentibus non fit angustus:
atque hinc se ostendit non diffusum esse per locos, quia maximorum
locorum imaginibus non quasi capitur, sed potius eas capit; non sinu
aliquo, sed vi potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere
quodlibet et detrahere, et in angustum eas contrahere, et per immensa
expandere, et ordinare ut velit, et perturbare, et multiplicare, et
ad paucitatem singularitatemve redigere.
|
|