|
Intelligendi potentia de rerum veritate deque ipsa cogitatione
judicat. Quid jam de illa loquar potentia, qua intelligitur veritas,
qua istis ipsis quae de corporis sensu haustae figurantur, imaginibus
sese pro veritate opponentibus magna vivacitate resistitur? Qua
videtur aliam, verbi gratia, veram esse Carthaginem, aliam quam
cogitans fingit, et pro suo arbitrio tota facilitate commutat: ex
eadem venire facilitate innumerabiles mundos, in quibus Epicuri
cogitatio innumerabiliter peregrinata est: et, ne multa consecter, ex
eadem venire facilitate istam terram lucis per spatia infinita
diffusam, et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis,
in quibus Manichaei phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt
usurpare. Quid est ergo haec potentia quae ista discernit? Profecto
quantacumque sit, et his omnibus major est, et sine ulla tali rerum
imaginatione cogitatur. Huic inveni spatia, si potes; hanc diffunde
per locos, hanc infinitae molis tumore distende. Profecto si bene
cogitas, non potes. Quidquid enim tibi tale occurrerit, judicas ipsa
cogitatione secari posse per partes, facisque ibi aliam partem
minorem, aliam majorem, quantum placet; illud autem ipsum quo ista
judicas, cernis esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae
dignitate.
|
|