|
1. Haeretici sanandi magis quam perdendi. Unum verum Deum
omnipotentem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et rogavi
et rogo, ut in refellenda et revincenda haeresi vestra, Manichaei,
cui et vos fortasse imprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi
mentem pacatam atque tranquillam, et magis de vestra correctione, quam
de subversione cogitantem. Quanquam enim Dominus per suos servos
regna subvertat erroris; ipsos tamen homines, in quantum homines
sunt, emendandos esse potius, quam perdendos jubet. Et quidquid
divinitus ante illud ultimum judicium vindicatur, sive per improbos
sive per justos, sive per nescientes sive per scientes, sive occulte
sive palam; non ad interitum hominum, sed ad medicinam valere
credendum est: quam qui respuerint, extremo supplicio praeparantur.
Quapropter cum in hac universitate rerum, alia sint quae valent ad
corporalem vindictam, sicut ignis, et venenum, et morbus, et caetera
hujusmodi; alia quibus apud seipsum non molestiis corporis sui, sed
cupiditatum suarum laqueis animus puniatur, sicuti est damnum,
exsilium, orbitas, contumelia, et his similia; quaedam vero non sint
cruciamenta, sed quasi fomenta et lenimenta languentium, ut sunt
consolationes, cohortationes, disputationes; et quaecumque sunt
talia: horum omnium quaedam etiam per malos nescientes operatur summa
Dei justitia, quaedam autem per scientes bonos. Nostrum igitur fuit
eligere et optare meliora, ut ad vestram correctionem aditum
haberemus, non in contentione et aemulatione et persecutionibus; sed
mansuete consolando, benevole cohortando, leniter disputando: sicut
scriptum est, Servum autem Domini non oportet litigare; sed mitem
esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa
sentientes (II Tim. II, 24, 25). Nostrum ergo fuit velle
has partes expetere: Dei est volentibus et petentibus donare quod
bonum est.
|
|