|
21. Si anima per locos non extenditur, multo minus Deus. Quare,
si animam toties mutabilem, sive variarum voluntatum turba, sive
affectibus pro rerum copia vel inopia sese flectentibus, sive ipsis
innumerabilibus ludis phantasmatum, sive oblivione et memoria, sive
doctrina et imperitia; si ergo animam, ut dixi, his atque hujusmodi
motionibus toties mutabilem, sentis non diffundi extendique per locos,
sed omnia talia spatia potentiae vivacitate superare: quid de ipso Deo
cogitandum aut existimandum est, qui supra omnes rationales mentes
inconcussus atque incommutabilis manens, tribuit quod cuique tribuendum
est? Quem facilius eloqui audet anima, quam videre: et quem tanto
minus eloquitur, quanto sincerius videre potuerit. Qui tamen si, ut
Manichaeorum phantasmata perstrepunt, locorum ex una parte
determinato, ex aliis immenso spatio tenderetur: quantaelibet in eo
particulae, et innumerabilia frusta alia majora, alia minora pro
cogitantis arbitrio metirentur; ut bipedalis in eo, verbi gratia,
pars octo partibus minor esset quam decempedalis. Id enim necesse est
contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique totae
esse non possunt: quod in ipsa anima non invenitur, et ab eis qui
considerare haec non valent, deformiter de illa et turpiter creditur.
|
|