|
22. Deliramentum de duplici terra refellitur. Verumtamen cum
carnalibus animis fortasse non sic agendum est, sed descendendum est
potius ad eorum cogitationes, qui naturam incorpoream et spiritualem
cogitando potius sequi , vel non audent, vel nondum valent; ita ut
nec ipsam cogitationem suam eadem cogitatione considerent, et inveniant
eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis judicantem .
Descendamus ergo ad eorum sensus, et quaeramus ab eis, juxta quam
partem et juxta quod latus, sicut Manichaeus dicit, illustris illius
ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. Dicit enim, juxta unam
partem ac latus; nec dicit quam partem, vel quod latus, dextrum an
sinistrum. Sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est, non
dici unum latus, nisi ubi est et alterum latus. Ubi autem vel tria
vel plura sunt latera, aut figurae ambitus intelligitur undique
terminatus, aut si ex aliqua parte in immensum patet, ex iis tamen
quae latera dicuntur, necesse est finiatur. Dicant ergo, ex alio
latere, vel ex aliis lateribus, quid adjungebatur terrae lucis, si ex
uno latere erat gens tenebrarum? Non dicunt: sed cum premuntur ut
dicant, infinita dicunt esse alia latera terrae illius quam lucis
vocant, id est, per infinita spatia distendi, et nullo fine
cohiberi. Nec intelligunt jam non esse latera, quod quibusvis tardis
ingeniis apertissimum est. Tunc enim essent latera, si finibus suis
terminarentur. Quid ad me, inquit, si non sint latera? Sed cum
diceres, juxta unam partem ac latus, aliam quoque partem sive partes,
et aliud latus sive latera cogebas intelligi. Nam si unum tantum latus
erat, tantum juxta latus dici debuit, non juxta unum latus. Sicut in
corpore nostro recte dicimus esse aliquid juxta unum oculum, quia est
alter oculus; aut juxta unam mamillam, quia est altera. Si autem
dicamus juxta unum nasum, aut juxta unum umbilicum, cum alius non
sit, a doctis et ab indoctis ridebimur. Sed non te verbis premo:
fortasse enim unum quasi unicum appellare voluisti.
|
|