|
Eamdem terram lucis, si terrae tenebrarum jungitur, esse corpoream.
Figura terrae tenebrarum junctae cum terra lucis. Quid ergo erat
juxta illud latus terrae, quam illustrem ac sanctam vocas? Terra,
inquis, tenebrarum. Quid, de ista terra saltem concedis quod
corporea erat? Necesse est te hoc dicere; quandoquidem omnia corpora
inde asseris originem ducere. Quid ergo, quaeso, quamvis tardi,
quamvis carnales homines, ne hoc quidem aliquando animadvertitis, quod
lateribus sibi jungi utraque ista terra non possit, nisi esset utraque
corporea? Cur ergo nobis dicebatur nescio qua caecitate perversis,
tenebrarum tantum terram fuisse vel esse corpoream; illam vero quae
terra luminis diceretur incorpoream et spiritualem credi oportere?
Expergiscamur aliquando homines boni, et saltem admoniti quod
facillimum est attendamus, duas terras sibi lateribus non posse
conjungi, nisi utraque sit corpus.
23. Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus, quaero utrum et
ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et caetera infinita, sicut
terra lucis. Non ita credunt; timent enim ne Deo videatur aequalis.
Dicunt ergo illam per profundum immensam et per longum: sursum versus
autem supra illam spatia infinite inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel
simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a
duobus etiam lateribus. Tanquam si unus panis (sic enim quod dicitur
facilius videri potest) in quadras quatuor decussatim formetur, in
quibus tres sint candidae, una nigra: modo de tribus candidis tolle
distinctionem, et fac illas et sursum versus et deorsum versus, et
undique retro infinitas: sic ab eis esse creditur terra lucis. Illam
vero nigram quadram fac deorsum versus et retro infinitam, supra se
autem immensam inanitatem habere: sic opinantur terram tenebrarum .
Sed haec nimis attentis et studiose inquirentibus quasi secreta
demonstrant.
|
|