|
Figura terrae lucis foedior. Verumtamen si ita est, apparet terram
tenebrarum a terra lucis duobus lateribus tangi. Et utique si duobus
tangitur, duobus etiam tangit. Certe juxta unum latus erat terra
tenebrarum.
24. Deinde quam foeda figura terrae lucis apparet, tanquam fissa
ungula nigro quodam cuneo subter arctato, illac tantum finita qua
finditur, hians etiam et patens desuper interposito inani quidquid a
superficie terrae tenebrarum sursum versus immensum est. Quam deinde
melior ipsius terrae tenebrarum figura ostenditur: siquidem illa
findit, haec finditur; illa inseritur, haec interpatet; illa in se
nulli inanitati dat locum, haec ab inferiore tantum parte laxa non
est, qua hostili cuneo subimpletur. Indocti ergo homines et avari cum
majorem honorem tribuunt multitudini partium quam unitati, ut sex
partes darent terrae lucis, tres deorsum versus, tres sursum versus,
maluerunt penetrari terram lucis quam penetrare. Tali enim figura etsi
commixtam negant, penetratam tamen negare non possunt.
|
|