|
25. Levius peccant Manichaeis Anthropomorphitae. Confer nunc,
non spirituales catholicae fidei viros, in quibus quantum in hac vita
animus potest, cernit substantiam naturamque divinam nullis locorum
spatiis tendi, nullis lineamentorum dimensionibus figurari; sed confer
carnales et parvulos nostros, qui solent auditis in allegoria membris
quibusdam corporis nostri, velut cum dicuntur oculi Dei et aures
Dei, solent Deum sibi libertate phantasmatis corporis humani specie
figurare: hos confer jam illis Manichaeis, qui solent istas nugas
intentis et curiosis hominibus quasi magna secreta describere: et
considera qui tolerabilius et honestius de Deo sentiant; utrum ii qui
eum forma humana, summa dignitate in suo genere praedita, cogitant,
an ii qui eum infinita mole diffusum, non tamen undique, sed tribus
quadris infinitum atque condensum, ex una vero fissum, patentem,
hiantem, laxum superius inanitate, cuneatum inferius terra
tenebrarum; vel, si ita melius est dicere, apertum superius natura
propria, intratum inferius aliena. Ecce ego tecum derideo carnales
homines, qui nondum possunt spiritualia cogitare, humana forma Deum
existimantes: deride et tu mecum, si potes eos qui tam deformem
turpemque fissuram vel scissuram Dei, tam inaniter supra hiulcam, tam
inhoneste infra obturatam, multum miserabili cogitatione imaginantur.
Cum hoc etiam intersit, quod isti carnales qui humana Deum forma
cogitant, si Ecclesiae catholicae gremio contenti, cum lacte
nutriendi sunt, non se in temerarias opiniones praecipitent, sed ibi
studium pium quaerendi nutriant, ibi petant ut accipiant, ibi pulsent
ut eis aperiatur; incipiunt spiritualiter allegorias parabolasque
Scripturarum intelligere, et paulatim sapere divinas potentias,
congruenter alibi aurium, alibi oculorum, alibi manuum vel pedum, vel
etiam alarum atque pennarum, scuti quoque et gladii et galeae,
caeterarumque talium innumerabilium rerum nomine enuntiari. Qua
intelligentia quanto magis proficiunt, tanto magis catholici esse
firmantur. Manichaei vero quando figurae illius imaginationem
reliquerint, Manichaei esse non poterunt. Hoc enim quasi proprium
atque praecipuum auctoris sui laudibus tribuunt, quod dicunt illa quae
ab antiquis figurate in libris divina mysteria posita sunt , huic qui
ultimus venturus erat, solvenda et demonstranda esse servata: et
propterea post istum jam neminem doctorem divinitus esse venturum, quia
nihil iste per allegorias et figuras dixerit, cum et antiquorum quae
talia fuerant aperiret, et sua enodate manifesteque monstraret. Non
habent ergo isti ad quas interpretationes revertantur, cum illis de
auctore suo legitur, Juxta unam vero partem ac latus illustris illius
ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. Quocumque se verterint,
necesse est ut phantasmatum suorum miseria coarctati, in scissuras aut
abruptas praecisiones et juncturas, aut fissuras turpissimas incidant;
quas non dicam de incommutabili natura Dei, sed de omni natura
incorporea, quamvis mutabili, sicuti est anima, miserrimum est
credere. Et tamen si non possem me intendere ad superiora, neque
cogitationes meas a falsis imaginationibus quas per sensus corporeos
memoria fixas gero, in libertatem ac sinceritatem naturae spiritualis
evolvere; quanto melius humani corporis forma Deum cogitarem, quam
illum nigrum cuneum scissurae inferiori ejus affigerem, superioremque
vastissimam laxitatem, non inveniens unde oppilarem, sic immensa
inanitate patentem et hiantem relinquerem? Quid ista opinione
foedius? quid tenebrosius hoc errore dici aut fingi potest?
|
|