|
26. De numero naturarum in phantasmate Manichaei. Deinde volo
mihi dicatur, quando lego, Deum Patrem, et supra lucidam beatamque
terram fundata regna ejus, utrum unius et ejusdem substantiae atque
naturae sint, et Pater, et regna ejus, et terra. Quod si ita est,
jam non quasi aliam naturam, quae quasi corpus sit Dei , cuneus ille
gentis tenebrarum diffindit et penetrat; quod quidem ipsum esset
ineffabili deformitate turpissimum: sed ipsam omnino naturam Dei
cuneus ille terrae tenebrarum diffindit et penetrat. Rogo, cogitate
ista: homines estis; rogo, cogitate ista et fugite, taliumque
phantasmatum sacrilegia, dilaniatis, si fieri potest, pectoribus, de
fide vestra eradicate atque propellite. An dicturi estis, non unius
ejusdemque naturae illa tria esse, sed alterius Patrem, alterius
regna, alterius terram, ut suas naturas atque substantias habeant
singula diversas, et excellentiae gradibus ordinatas? Quod si verum
est, non duas, sed quatuor naturas Manichaeus praedicare debuerat.
Si autem unam naturam habet Pater et regna, terra vero sola
diversam, tres naturae fuerant praedicandae. Aut si propterea duas
dicere maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad Deum, quaero
quomodo ad Deum lucis terra pertineat. Si enim et naturam habet
diversam, et non eam genuit, neque fecit; non ad eum pertinet, et in
alieno regna ejus locata sunt. Aut si propterea pertinet quia vicina
est, pertineat et terra tenebrarum, quae terram lucis non modo
vicinitate contingit, sed etiam penetratione dissulcat. Si autem
genuit eam, non eam credi oportet diversam habere naturam. Quod enim
genuit Deus, hoc oportet credi esse quod Deus est, sicut de
unigenito Filio in Catholica creditur. Itaque ad illam fugiendam et
detestandam turpitudinem vos necessitas revocat, ut non terram quasi
aliam atque diversam, sed ipsam Dei naturam niger ille cuneus
diffindat. Quod si non genuit, sed fecit eam Deus, quaero unde
fecerit. Si de se ipso, quid aliud est quam genuisse? Si de aliena
aliqua natura, quaero utrum bona an mala. Si bona, erat ergo aliqua
natura bona, quae non pertinebat ad Deum: quod nullo modo dicere
audebitis. Si autem mala, non ergo illa gens tenebrarum sola natura
mala erat. An forte jam inde assumpserat partem aliquam Deus, quam
in terram lucis converteret, et super illam sua regna stabiliret? De
tota ergo id fecisset, ut jam olim mala natura nulla esset. Quod si
non de aliena substantia fecit terram lucis, restat ut eam de nihilo
fecerit.
|
|