|
27. Ex nihilo creari per Omnipotentem bona alia aliis inferiora.
In figura conjunctionis duarum terrarum, qualiscumque fingatur,
semper inesse deformitatem aut absurditatem. Quare, si vobis jam
persuadetur posse aliquid boni omnipotentem Deum de nihilo facere,
venite in Catholicam; et discite, omnes naturas quas fecit Deus et
condidit, excellentiae gradibus ordinatas, a summis usque ad infimas,
omnes bonas, sed alias aliis esse potiores: easque factas esse de
nihilo, cum Deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita
dicam, operaretur, ut posset esse quod non erat: et in quantum
esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de Deo
genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet. Quid enim vos
teneat, si consideretis, non invenitis: cum terram luminis quam
describitis, neque hoc esse quod Deus est possitis dicere, ne ipsa
Dei natura foeditate quadrae illius inarctetur; neque de illo
genitam, ne nihilominus hoc quod Deus est cogatur intelligi, et ad
eamdem deformitatem redeat ; nec alienam ab illo, ne in alieno regna
eum posuisse, et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque
ab eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit praeter
Deum, aut malum praeter gentem tenebrarum. Remanet igitur vobis, ut
de nihilo terram luminis Deum fecisse fateamini: et non vultis credere
quod si magnum aliquod bonum, quod tamen illo ipso esset inferius,
Deus ex nihilo facere potuit: potuit etiam, quia bonus est, et nulli
bono invidet, facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius;
potuit et tertium, cui secundum praeponeretur, et deinde usque ad
infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec universitas
earum, non numero indefinito incerta difflueret, sed certo terminata
consisteret. Aut si nec de nihilo istam luminis terram Deum fecisse
vultis fateri, non erit exitus quo tantas turpitudines et tam
sacrilegas opiniones evadatis.
28. Aut videte certe, quoniam liberum est carnali cogitationi
phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam formam
quamcumque huic conjunctioni duarum terrarum invenire, ne tam
detestabilis et aversanda rerum facies animo occurrat: terram scilicet
Dei, sive sit ejusdem naturae cujus est Deus, sive diversae, in qua
tamen Dei regna fundata sint, ita ingenti mole per immensum jacere,
ut per infinitum porrectis et apertis membris jaceat, quibus foedissime
atque turpissime ab inferiori parte recipiat etiam ipsum immensae
magnitudinis inarctatum illum cuneum terrae tenebrarum. Sed quidquid
aliud inveneritis figurae, quo duae istae terrae sibi conjungantur,
delere profecto Manichaei litteras non potestis: non dico alias quibus
expressius ista descripsit; fortassis enim quia paucioribus notae
sunt, minus periculi habere videantur: sed istas ipsas de quibus nunc
agitur, Epistolae Fundamenti, quae fere omnibus qui apud vos
illuminati vocantur solet esse notissima. Hic quippe ita scribitur:
Juxta unam vero partem ac latus illius illustris ac sanctae terrae,
erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine.
|
|