|
Coarctantur Manichaei, sive tortuoso latere conjunctionem illam fieri
dicant, sive curvo, sive recto. In hoc tertio genere juncturae esset
concordia et pulchritudo utrique terrae conveniens. Quid exspectamus
amplius? Tenemus enim quod juxta latus erat. Quomodo libet jam
fingite figuras, et qualia libet lineamenta describite; moles certe
illa immensae terrae tenebrarum, aut recto latere adjungebatur terrae
lucis, aut curvo, aut tortuoso. Sed si tortuoso; et illa sancta
terra tortuosum habet latus: nam si ipsa rectum habet latus, et
tortuoso hujus latere tangitur, interpatent cavernae quaedam profundae
per infinitum inanes, nec jam supra terram tantum tenebrarum inanitas
erat, sicut audire solebamus. Quod si ita est, quanto melius erat ut
se aliquanto longius terra luminis removeret, atque illa inanitas tanta
interesset, ne omnino posset a tenebrarum terra ex ulla parte
contingi? imo etiam tantum spatium pateret inanis profunditatis, ut si
qua gentis illius oriretur improbitas, etiamsi temere transilire in
illam vellent principes tenebrarum (quoniam nec volare possunt
corpora, nisi aere corporeo supportentur), per illud inane
praecipitati, et quia infinitum deorsum versus esset, ad nullum
aliquando fundum pervenientes, etiamsi semper possent vivere, nunquam
tamen dum deorsum semper feruntur, possent nocere? Si autem curvo
latere adjungebatur, terra quoque lucis curvo eam sinu deformiter
recipiebat. Aut si introrsus ista quasi specie theatri curva erat,
curvam terrae luminis partem tali sinu receptam non minus deformi
copulatione amplectebatur. Aut si ista curvum habebat latus, et illa
rectum, non ex toto eam latere attingebat. Et utique melius erat,
sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret, tantumque inane
interesset, ut et justo intervallo utramque terram sejungeret, et
temerarios improbos per infinitum praecipites nihil nocere permitteret.
Quod si recto latere latus rectum attingebat, non video quidem aliqua
vel receptacula vel hiatus: sed plane video tantam pacem tantamque
secum terrae utriusque concordiam, ut major conjunctio esse non
possit. Quid enim speciosius, quid convenientius, quam rectum recto
ita copulari, ut nulla ex parte sinus aliquis vel flexus disrumpat aut
dirimat naturalem ac stabilem per infinitum spatium loci et ab infinita
aeternitate juncturam? Quae recta latera utriusque terrae, etiamsi
interposito inani separarentur, non solum per se ipsa pulchra essent,
quia tam recta essent: sed interjecto quoque intervallo ita sibi
congruerent, ut hinc atque illinc pariles rectitudines etiam sine ulla
conjunctione, ipsa tamen similitudine in unam pulchritudinem
convenirent. Cum autem accedit ista conjunctio, quid concordius ac
pacatius hac utraque terra; quid vero etiam ipsa copulatione duorum
rectorum laterum pulchrius dici aut cogitari possit, non invenio.
|
|