|
29. Pulchritudo recti lateris posset terrae tenebrarum detrahi sine
ulla detractione substantiae. Sic malum animae accidit nulla addita
detractave substantia. Latus terrae tenebrarum in quantum rectum
esset, boni aliquid haberet a Deo conditore. Quid faciam cum errore
perversis et consuetudine implicatis miserrimis animis? Non enim
sciunt isti homines quid loquantur, cum haec loquuntur: non enim
attendunt. Rogo, nemo vos urget, nemo in certamen premit, nemo
praeteritis insultat erroribus, nisi qui divinam misericordiam expertus
non est, ut careret erroribus: tantum id agamus, ut aliquando
finiantur. Intuemini paululum sine animositate et amaritudine. Omnes
homines sumus; non nos, sed errores et falsitates oderimus .
Quaeso, intuemini paululum. Deus misericordiarum, adjuva
intuentes, et verum quaerentibus interius lumen accende. Quid enim
intelligimus, si non intelligimus rectum melius esse quam pravum?
Quaero ergo a vobis, si placide modesteque accipitis, rectum latus
terrae tenebrarum, quod recto lateri terrae lucis adjungitur, si
quispiam depravaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret? Necesse
est fateamini si latrare nolitis, non solum ei, si depravetur,
pulchritudinem auferri, sed eam etiam pulchritudinem quam cum recto
latere terrae luminis potuit habere communem. Hanc ergo auferens, et
de recto pravum faciens, ut discordaret quod concordabat, et
abhorreret quod congruebat, numquid aliquam inde auferret substantiam?
Sic ergo discite, non substantiam malum esse, sed sicut in corpore
commutatione formae in deterius, amitti speciem, vel potius minui, et
foedum dici quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus quod
antea placuerat: sic in animo rectae voluntatis decus, quo pie
justeque vivitur, commutata in deterius voluntate depravari; quo
peccato effici animam miseram, quae honestate rectae voluntatis
beatitatem obtinebat, nulla addita detractave substantia.
30. Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis causis
latus terrae tenebrarum malum esse, quod obscurum, quod tenebrosum,
vel si quid aliud dici potest, non tamen in eo quod rectum est malum
est. Sicut ergo concedo in ejus colore esse aliquid mali, sic necesse
est et vos concedatis esse in ejus rectitudine aliquid boni. Nefas est
itaque hoc quantumcumque boni est , alienare ab artifice Deo, a quo
esse omne bonum quod in quacumque natura est, nisi credimus,
perniciosissime erramus. Quomodo ergo ille et summum malum esse dicit
hanc terram, in cujus lateris rectitudine invenio, quantum ad corpus
attinet, non parvae pulchritudinis bonum; et ab omnipotente atque
optimo Deo eam vult esse penitus alienam, cum id ipsum bonum quod in
illa invenimus, cui alii tribuendum sit, nisi auctori bonorum omnium,
non inveniamus? Sed malum erat, inquit, etiam illud latus. Puta
malum esse: deterius esset certe si non rectum, sed distortum esset.
Quomodo igitur est summum malum, quo potest aliquid cogitari
deterius? Deinde necesse est aliquid boni sit, quo carendo fit res
quaecumque deterior. Carendo autem rectitudine fieret latus illud
deterius. Inest ergo illi boni aliquid rectitudo. Et nunquam mihi
dices unde inest, nisi ad eum te contuleris, a quo sive magna sive
parva, omnia tamen bona esse fateamur. Sed jam a lateris hujus
consideratione transeamus ad alia.
|
|