|
31. In terra tenebrarum naturas quinque ponit
Manichaeus.---Habitabant, inquit, in illa terra ignea corpora,
genera scilicet pestifera. Cum dicit, habitabant; animata utique
atque viventia vult intelligi. Sed ne de verbo calumniari velle
videamur, attendamus istos omnes habitatores terrae illius,
quemadmodum in quinque genera viva distribuat. Hic infinitae,
inquit, tenebrae, ex eadem manantes natura inaestimabiles, cum
propriis fetibus: ultra quas erant aquae coenosae ac turbidae cum suis
inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles et vehementes cum suo
principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis
ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi
plena, in qua morabatur immanis princeps et omnium dux, habens circa
se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens et origo:
haeque fuerunt naturae quinque terrae pestiferae. Animadvertimus
quinque naturas quasi partes unius naturae, quam vocat terram
pestiferam. Hae sunt autem: tenebrae, aquae, venti, ignis,
fumus, quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores caeteris sint
tenebrae, a quibus numerare incipit. Intra tenebras, aquas
constituit; intra aquas, ventos; intra ventos, ignem; intra ignem,
fumum. Et habebant istae quinque naturae sua quaeque genera
inhabitatorum suorum, quae nihilominus quinque sunt. Quaero namque
utrum genus unum habitantium fuerit in omnibus quinque naturis, an
diversa genera, sicut naturae ipsae diversae sunt. Diversa fuisse
respondent, et de aliis libris ita docent, quod tenebrae habuerunt
serpentes; aquae, natantes, sicut sunt pisces; venti, volantes,
sicut sunt aves; ignis, quadrupedes , sicut sunt equi, leones, et
caetera hujusmodi; fumus, bipedes, sicut sunt homines.
|
|