|
2. Causae cur mitius agendum cum Manichaeis. Illi in vos
saeviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam
difficile caveantur errores. Illi in vos saeviant, qui nesciunt quam
rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate
superare. Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quanta difficultate
sanctur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum: non
istum quem vos colitis coelesti corpore, oculis carneis et hominum et
pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum de quo scriptum est per
prophetam, Ortus est mihi justitiae sol (Malach. IV, 2); et
de quo dictum est in Evangelio, Erat lumen verum, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Illi in
vos saeviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut ex
quantulacumque parte possit intelligi Deus. Postremo, illi in vos
saeviant, qui nunquam tali errore decepti sunt, quali vos deceptos
vident.
|
|