|
32. Refellitur hoc deliramentum. Quis igitur ista ordinavit? quis
distribuit atque distinxit? quis numerum, qualitates, formas, vitam
dedit? Haec enim omnia per se ipsa bona sunt, nec invenitur unde
cuique naturae nisi ab omnium bonorum Deo auctore tribuantur. Non
enim sicut chaos describere, vel quoquo modo insinuare etiam poetae
solent, informem quamdam materiem sine specie, sine qualitate, sine
mensura, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione,
confusum nescio quid, atque omnino expers omni qualitate; unde illud
quidam doctores graeci APOION vocant: non ergo sic isti hanc quam
vocant terram tenebrarum insinuare conantur: sed omnino aliter longeque
diverse atque contrarie latus lateri adjungunt atque colliniant :
naturas quinque numerant, distinguunt, ordinant, qualitatibus
propriis enuntiant; nec eas desertas ac infecundas esse permittunt,
sed suis inhabitatoribus complent: eisque ipsis formas congruas et suis
habitationibus accommodatas attribuunt, et, quod antecellit omnibus,
vitam. Haec tanta bona enumerare, et ab auctore omnium bonorum Deo
aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis
bonum, nec in se tantum erroris malum.
|
|