|
33. Quam multa bona in iis naturis, quas ponit Manichaeus in terra
tenebrarum.---Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas
inhabitantia, saeva erant atque pestifera. Quasi ego in eis saevitiam
pestemque laudaverim. Ecce ego tecum vitupero quae in illis mala esse
criminaris: lauda tu mecum quae in illis bona ipse commemoras: ita
videbis bona malis permixta te velle constituere pro summo et extremo
malo. Vitupero ibi tecum pestem: lauda ibi mecum salutem. Non enim
genera illa vel gigni, vel nutriri, vel inhabitare terram illam sine
salute aliqua potuissent. Vitupero ibi tecum tenebras: lauda ibi
mecum fecunditatem. Tenebras enim dicis inaestimabiles; et addis
tamen, cum propriis fetibus. Quanquam tenebrae non sunt corporeae;
totumque hoc nomen lucis absentia est: sicut nuditas, carere vestitu;
et inanitas, vacare corporis plenitudine: ac propterea tenebrae nihil
gignere potuerunt, quamvis terra potuerit tenebrosa, id est, carens
luce, aliquid gignere. Sed interim hoc omittamus: fetus tamen ubi
exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti , et quaedam concordia
numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat membra nascentium,
sibimet invicem moderationis pace congruentia. Quae omnia quis non
intelligat majori laude, quam tenebras vituperatione dignanda?
Vitupero ibi tecum coenum turbidum aquarum: lauda ibi mecum et ipsam
speciem qualitatemque aquarum, et inhabitatorum natantium membra
congruentia, vitam corpus continentem et regentem, et omne
temperamentum sui generis valetudini accommodatum. Quantumvis enim
aquas coenosas turbidasque reprehendas, eo tamen quod tales aquas
dicis, ut animantia sua possent et gignere et continere, speciem
illius qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam
formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes; quia si
abstuleris, nullum erit corpus: quae omnia, si es homo, sentis esse
laudanda. Et quantumvis illorum inhabitatorum saevitiam, et inter
impetus dilacerationes et vastationes exaggeres, non eis tamen adimis
numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora
membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et
moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae concordiaeque
redigentis: quae si humano sensu intueris, vides plus esse laudanda
quam illa vituperanda quae displicent. Vitupero ibi tecum horrorem
ventorum: lauda ibi mecum eorumdem ventorum spirabilem nutricemque
naturam, et speciem corporis convenientia partium continuati atque
diffusi: quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et
gignere, et alere, et salubriter continere; eorumque inhabitatorum,
cum caetera quae in omnibus animantibus superiori ratione laudata sunt,
tum proprie impigros et faciles unde velint et quo velint transitus, et
alarum in volatu concordem nisum et non imparem motum. Vitupero ibi
tecum corruptionem ignis: lauda ibi mecum genitabilem ignem , et
vigentem opportunamque ejus temperationem nascentibus, et ut
coalescerent, et ut suis numeris lineamentisque perficerentur, et ut
vivere atque habitare ibi possent: quae omnia non solum in ignis
habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse
cognoscis. Vitupero ibi tecum obscuritatem fumi, et immanitatem
principis qui in eo, sicut dicis, morabatur: lauda ibi mecum quod vel
in ipso fumo nullam partem invenis dissimilem caeteris; ex quo in
genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit, ut
quadam unitate sit quod est: quae nemo sobrie considerat, et non
mirabiliter laudat. Quid, quod etiam fumo addis vim potentiamque
generandi, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis: ut
quod hic nunquam vidimus, ibi fumus fecundus sit, et salubrem suis
habitatoribus praebeat mansionem?
|
|