|
34. De eodem argumento. Quod etiam in ipso fumi principe
immanitatem solam advertisti quam vituperares, nonne debuisti attendere
caetera quae te in ejus naturae laudem cogerent? Habebat enim animam
et corpus; illam vivificantem, hoc vita inspiratum: cum illa
regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; illa
contineret, hoc non deflueret; illa moveret in numeros, hoc numerosa
membrorum compagine constabiliretur. Nonne te ad laudem movet in hoc
uno principe, vel pax ordinata, vel ordo pacatus? Quod autem de uno
dictum est, hoc de caeteris intelligi licet. Sed enim erat in alios
ferus et immanis? Non hoc laudo, sed tanta illa quae non vis
attendere. Quae si vel admonitus intuetur atque considerat, quisquis
Manichaeo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis
naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et
infabricatis, sicut est Deus una Trinitas, neque de his fabricatis
quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt Angeli sancti et
beatissimae potestates: sed de infimis et pro sui generis modulo in imo
rerum ordinatis bonis; quae dum comparantur superioribus, vituperandae
ab imperitis existimantur; et dum consideratur quantum his desit boni,
quod illis adest, ejusdem boni absentia mali nomen tenet. Et ego
quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur
quae in hoc mundo nota sunt nobis. Novimus enim tenebras, aquas,
ventos, ignem, fumum; novimus etiam animalia serpentia, natantia,
volantia, quadrupedia, bipedia: in quibus omnibus, exceptis
tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quae
oculis non videndo discernuntur, sicut silentium auribus non audiendo;
non quia tenebrae sunt aliquid, sed quia lux non est; sicut non quia
silentium est aliquid, sed quia sonus non est: exceptis ergo tenebris
in hac enumeratione, caeterae naturae sunt, et omnibus notae; quarum
speciem, quia in quantumcumque est, laudabilis et bona est, nemo
prudens abalienat ab auctore omnium bonorum Deo.
|
|