|
35. Manichaeus ex iis quae hic vidit, ordinavit sua phantasmata.
Nam ille Manichaeus, sicut voluit naturas quas hic didicit ordinare
in phantasmatibus suis, velut in gente tenebrarum, omnino falsus esse
convincitur. Primo, quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum
est. Sed non tales, inquit, erant illae tenebrae, quales hic
nosti. Unde ergo me de illis doces? An forte tam verbosus doctrinae
pollicitator cogis ut credam? Sed fac me credere. Illud tamen scio,
quod si non habebant aliquam speciem , sicut istae non habent, nihil
generare potuerunt: si autem habebant, meliores erant. Tu autem cum
dicis non fuisse tales, quasi pejores aliquas credi cupis. Posses
dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae oculis,
aliqua ibi surda vel muta animalia genuisse: ut cum tibi diceretur non
esse aliquam naturam silentium, responderes, Sed non tale silentium,
quale hic nosti; ut omnino quod velles diceres eis quos semel, ut tibi
crederent, decepisses. Quanquam id quod eum induxit, ut in tenebris
serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium
potuit bene animadverti. Sed sunt serpentes qui tam acute vident, et
sic praesentia lucis exsultant, ut gravissimum testimonium contra eum
dicere videantur. Deinde in aquis natantia facile fuit hic discere,
et ad illa transferre phantasmata; sic et in ventis volantia, quoniam
hujus crassioris aeris impulsus in quo aves volitant, ventus dicitur:
in igne vero quadrupedia unde illi fingere in mentem venerit nescio.
Et tamen non frustra hoc dixit, sed parum attendit, et erravit
nimis. Hanc enim rationem solent reddere, quod quadrupedes edaces
sint, et in concubitum multum ferveant. Sed multi homines edacitate
sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non
ignis, sed fumi esse filios dicit. Anseribus vero non facile quidquam
edacius invenitur: quos sive in fumo ponat, quia bipedes sunt; sive
in aquis, quia natare amant; sive in ventis, quia pennati sunt, et
interdum volant: ad ignem certe secundum ejus distinctionem non
pertinent. Quod autem attinet ad fervorem concubitus, credo eum
animadvertisse hinnientes equos, et saepe morsis frenis raptos in
feminas: quod animadversum dum vult cito scribere, non attendit
passerem parietinum, in cujus comparatione quivis admissarius
frigidissimus invenitur. Bipedes vero in fumo cum ab eis quaeritur
quare ordinaverit, respondent elatum et superbum esse bipedum genus:
hinc enim homines originem trahere dicunt: et quoniam fumus globosus et
quasi tumidus in auras erigitur, superbis esse similem non absurde
attenderunt. Quae animadversio sufficere debuit ad aliquam
similitudinem dandam de superbis hominibus, sive allegoriam vel
formandam vel intelligendam: non tamen ut ideo bipedes animantes in
fumo et de fumo nati esse credantur. Nam et in pulvere nasci
debuerunt, quia saepe non minore ambitu et elatione surgit in coelum;
et in nebulis, quia plerumque de terra ita exhalantur, ut longe
intuentibus incertum etiam faciant, fumusne an nebulae sint.
Postremo, cur in aquis et ventis de habitandi patientia ad habitatores
ductum est argumentum, quia videmus et natantia in aquis, et volantia
in ventis vivere: ignis vero et fumus non deterruit hominem
mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, quibus
nihil constitueretur absurdius? Nam quadrupedem ignis incendit atque
corrumpit, et bipedes fumus offocat atque necat. Vel hic certe
cogitur fateri, se meliores dicere in gente tenebrarum istas fuisse
naturas, ubi vult omnia pejora credi. Siquidem ibi gignebat ignis
quadrupedem et nutriebat, et continebat innoxie vel etiam
commodissime. Similiter et fumus bipedes suos clementissimo sinu
editos, non solum sine molestia, sed vitaliter atque indulgenter usque
in illum principatum educaverat et continebat. Ita ostenduntur ista
mendacia, animadversione rerum quae videntur in mundo, sed minus
diligenti minusque solerti carnali sensu concepta, et phantasmatibus
parturita, et temeritate edita atque conscripta haereticorum numerum
auxisse.
|
|