|
36. Natura omnis, ut natura est, bona est. Sed illo genere magis
urgendi sunt, ut intelligant, si possunt, quam vere in Catholica
dicatur, omnium naturarum esse auctorem Deum: quo de genere superius
agebam, cum dicerem, Vitupero tecum pestem, caecitatem,
coenositatem turbidam, horribilem vehementiam, corruptibilitatem,
immanitatem principum, et his similia: lauda tu mecum speciem,
distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem formarum, membrorum
congruentias et numerosas parilitates, vitalia spiramenta et
nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et moderamen animae,
famulatusque corporum, similitudinem concordiamque partium in singulis
naturis vel quae habitabant, vel quae habitabantur, et caetera
hujusmodi. Sic enim intelligunt, si tamen sine pertinacia velint
attendere, jam et bona et mala se miscere, cum loquuntur de illa
terra, ubi solum et summum malum fuisse crediderunt: itaque si
tollantur illa quae mala enumerata sunt, bona illa quae laudata sunt
sine ulla vituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, nullam
remanere naturam. Ex quo jam videt qui potest videre, omnem naturam,
in quantum natura est, bonum esse: quia ex una eademque re, in qua et
ego quod laudarem, et ille quod vituperaret invenit, si tollantur ea
quae bona sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea quae
displicent, incorrupta natura remanebit. Tolle de aquis ut non sint
coenosae et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae: tolle de
aquis partium concordiam, non erunt aquae. Si ergo malo illo adempto
manet natura purgatior, bono autem detracto non manet ulla natura: hoc
ibi facit naturam quod bonum habet; quod autem malum, non natura, sed
contra naturam est. Tolle de ventis horrorem et nimium impetum qui
tibi displicet, potes cogitare ventos lenes atque moderatos: tolle de
ventis partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur
et sibi pacatur ut corpus sit, nulla suberit natura quam cogites.
Longum est persequi caetera: sed manifestum est eis qui nullo studio
partium judicant, cum istae naturae commemorantur, adjungi eis quaedam
quibus displiceant; quae cum detrahimus, naturae meliores manent.
Unde intelligitur eas, in quantum naturae sunt, bonas esse: quia cum
eis vicissim omne quod bonum habent detraxeris, naturae nullae erunt.
Animadvertite etiam, qui recte vultis judicare, illum quoque
principem immanem; cui si auferatur immanitas, attendite quanta
laudabilia remanebunt: compago corporis, membrorum hinc atque inde
congruentia, formae unitas, et pax contextarum inter se partium,
animae regentis et vegetantis, famulantisque et vegetati corporis ordo
et dispositio. Quae omnia bona si auferantur, et si qua forte minus
enumeravi, nulla prorsus natura subsistet.
|
|