|
37. Natura nunquam sine aliquo bono. Sola mala considerant
Manichaei. Sed fortasse dicatis, illa mala de talibus naturis non
posse auferri, et ideo naturalia debere accipi. Non nunc quaeritur
quid possit vel non possit auferri: sed certe non parvum lumen est ad
intelligendum, omnes naturas, in quantum naturae sunt, bonas esse,
quod sine illis malis cogitari bona illa possunt, sine bonis autem
illis nulla natura cogitari potest. Nam sine turbatione coeni possum
aquas cogitare: sine pace autem continuatarum partium, nulla species
corporis animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest; ac per hoc nec
illae aquae coenosae sine isto bono esse potuerunt, quo bono fiebat ut
aliqua natura corporea posset esse. Nam quod dicitis, quod illa mala
de naturis talibus non possunt auferri; respondetur, quod et illa bona
de naturis talibus non possunt auferri. Cur ergo istas res propter
mala quae auferri non posse arbitramini, mala naturalia vocare vultis;
propter ea bona vero quae auferri non posse convincimini, bona
naturalia vocare non vultis?
38. Restat ut quaeratis (nam ipsa solet esse vox ultima) unde sint
illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam. Respondebo fortasse,
si vos prius dixeritis unde sint illa bona, quae vos quoque laudare
cogimini, si absurdissimi cordis esse non vultis. Sed quid ego istud
quaeram, cum utrique fateamur, omnia quaecumque et quantacumque bona
sunt, ab uno Deo esse, qui summe bonus est? Resistite ergo vos ipsi
Manichaeo, qui tot et tanta bona quae commemoravimus justeque
laudavimus, pacem concordiamque partium in unaquaque natura, salutem
valentiamque animantium, et caetera quae repetere jam piget, ita in
terra commentitia tenebrarum esse arbitratus est, ut ab illo Deo quem
bonorum omnium fatetur auctorem, alienare conaretur. Non enim ea bona
vidit, dum hoc solum attendit quod displiceret: tanquam si quispiam
leonis fremitu exterritus, et eum intuens trahentem ac dilaniantem
pecorum aut hominum corpora quaecumque apprehendisset, puerili quadam
infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam feritatem leonis
intuens atque saevitiam, caetera ejus negligens omnino atque
praeteriens, naturam illius animantis, non tantum malum, sed magnum
malum esse clamaret, tanto scilicet exaggeratius, quanto timidius.
At si edomita feritate duci leonem mansuetum videret , praesertim si
nunquam antea fuisset de illa bestia territus, tunc vacaret securo
atque intrepido leonis pulchritudinem considerare atque laudare. De
quo ego nihil dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse ut
aliqua natura offendat ex aliquo, et in totam nascatur odium: cum
manifestum sit multo meliorem esse speciem verae ac vivae bestiae,
etiam cum terret in silvis, quam imitatae atque simulatae cum in
pariete picta laudatur. Hoc ergo errore ille nos non decipiat, nec
caecos faciat ad considerandas naturarum species, cum quaedam in eis
ita reprehendit, ut omni ex parte cogat displicere, quod omni ex parte
reprehendere non potest: atque hoc modo animum ad aequum judicium
componentes, quaeramus jam unde sint cum illis bonis mala, quae me
quoque improbare dicebam. Quod facilius videbimus, si in unum nomen
potuerimus cuncta conferre.
|
|