|
39. Malum nihil aliud quam corruptio: ipsa autem corruptio non
natura est, sed contra naturam. Ubicumque corruptio, ibi bonum
fuit. Quis enim dubitet totum illud quod dicitur malum, nihil esse
aliud quam corruptionem? Possunt quidem aliis atque aliis vocabulis
alia atque alia mala nominari: sed quod omnium rerum malum sit, in
quibus mali aliquid animadverti potest, corruptio est. Sed corruptio
peritae animae, imperitia vocatur; corruptio prudentis, imprudentia;
corruptio justae, injustitia; corruptio fortis, ignavia; corruptio
quietae atque tranquillae, cupiditas, vel metus, vel tristitia, vel
jactantia. Deinde in corpore animato corruptio sanitatis, dolor et
morbus; corruptio virium, lassitudo; corruptio quietis, labor.
Deinde in ipso solo corpore corruptio pulchritudinis, foeditas;
corruptio rectitudinis, pravitas; corruptio ordinis, perversitas;
corruptio integritatis, discissio, aut fractura, aut diminutio.
Longum est et difficile et harum rerum quas commemoravi, et aliarum
innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare; cum etiam multae
quae dicuntur in corpore, possint et in anima dici, et innumerabilia
sint in quibus propria vocabula corruptio teneat. Verumtamen videre
jam facile est nihil nocere corruptionem, nisi quod labefacit naturalem
statum; et ideo eam non esse naturam, sed contra naturam. Quod si
non invenitur in rebus malum nisi corruptio, et corruptio non est
natura; nulla utique natura malum est.
40. Sed si hoc forte intelligere non valetis, illud attendite,
quod omne quod corrumpitur, bono aliquo minuitur: quia si non
corrumperetur, incorruptum esset; si vero etiam non posset omnino
corrumpi, incorruptibile esset. Necesse est autem ut sive incorruptio
sive incorruptibilitas bonum sit, si malum est corruptio. Sed nunc de
natura incorruptibili nulla quaestio est: de his agitur quae possunt
corrumpi, quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt,
incorruptibilia non possunt. Illud enim solum incorruptibile proprie
dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla ex parte
corrumpi potest. Incorrupta ergo quaecumque sunt et tamen corrumpi
possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso bono minuuntur quo incorrupta
erant; et magno quidem bono, quia magnum malum est corruptio: et
quamdiu in eis augeri corruptio potest, tamdiu habent bonum quo
minuantur. Quapropter naturae illae quas in tenebrarum terra fuisse
confingit, aut poterant corrumpi, aut non poterant. Si non
poterant, incorruptibiles erant, quo bono superius nihil est. Si
poterant, aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur: si non
corrumpebantur, incorruptae erant, quod videmus sine magna laude dici
non posse: si autem corrumpebantur, minuebantur illo tam magno bono;
si minuebantur bono, habebant bonum quo minuerentur; quod si habebant
bonum, non erant naturae illae summum malum, et omnis Manichaei
fabula falsa est.
|
|