|
41. Unde malum, sive corruptio boni. Sed quoniam quaesivimus quid
esset malum, neque hoc naturam, sed contra naturam esse cognovimus;
consequenter quaerendum est unde sit: quod ille si fecisset, minus
fortasse in has tanti erroris angustias laberetur. Praepropere quippe
ac praepostere quaesivit unde esset, quod primo non quaesierat quid
esset: et ideo nullo modo potuerunt quaerenti occurrere nisi vana
phantasmata, quibus difficile animus carnalibus sensibus multum pastus
exuitur. Dicet ergo aliquis, non jam certare, sed non errare
desiderans: Unde est ista corruptio, quod quasi generale malum rerum
bonarum, sed tamen corruptibilium esse comperimus? Qui talis
quaerit, cito invenit magno ardore verum petens, et constanti
perseverantia pie pulsans. Per homines enim commemoratio aliqua signis
verborum fieri potest: docet autem unus verus Magister ipsa
incorruptibilis Veritas, solus Magister interior: qui etiam exterior
factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora revocaret; et formam
servi accipiens, ut ejus sublimitas surgentibus innotesceret,
jacentibus humilis apparere dignatus est. In ejus nomine supplices
simus, et per eum misericordiam Patris implorantes ista quaeramus.
Primo enim brevissime responderi potest quaerentibus unde corruptio
est, cum dicitur, Ex eo quod hae naturae quae corrumpi possunt, non
de Deo genitae, sed ab eo de nihilo factae sunt: quas quoniam bonas
ratio superior demonstravit, nemo potest recte dicere, Non fecisset
Deus bona. Si autem dixerit, Summe bona fecisset , oportet
intelligat summum bonum ipsum esse, qui fecit haec bona.
|
|