|
42. Solus Deus summe bonus. Quid mali, inquis, fieret, si et
ista fierent summe bona? Et tamen si quis ex nobis quaereret, accepto
et credito Deo Patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde
esse nobis pie videretur, nullo modo recte responderemus, nisi de Deo
Patre qui summe bonus est. Quod ergo de illo est, meminerimus natum
de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id
est, incorruptibiliter bonum esse: videmusque injuste flagitari ut tam
summe bona sint quae fecit de nihilo, quam summe bonus est quem de se
genuit: quem nisi unum genuisset, non id quod ipse est genuisset,
quia ipse unus est. Quapropter unico quidem Filio, per quem facta
sunt a Patre omnia bona de nihilo, imperite atque impie fratres
quaeruntur , nisi ex eo quod in homine apparere dignatus est. Nam
ideo et unigenitus in Scripturis et primogenitus dicitur: unigenitus a
Patre, primogenitus ex mortuis. Et vidimus, inquit, gloriam ejus
tanquam unigeniti a Patre, pleni gratia et veritate (Joan. I,
14, 18): et Paulus dicit. Ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus (Rom. VIII, 29).
43. Quod si dixerimus, Non jam essent ista bona quae de nihilo
facta sunt, sed tantummodo Dei natura esset ; invidebimus tantis
bonis; et vox impia est, injuriam putare non hoc esse quod Deus est,
et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur Deus.
Quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse
quam Deus est, et tanto minus, ut post ipsum te melius aliquid non
sit. Patere, inquam, et mitesce illi; ne te adhuc repellat in
infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum quod es
vilescat tibi. Superba es in Deum, si indignaris quod te antecedit;
et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis
tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. Quo
constituto atque firmato, illud ne dixeris : Me solam naturam Deus
facere debuit; nollem ut post me aliquid boni fieret. Non enim quod
bonum est post Deum, jam debuit esse novissimum. Et hinc maxime
apparet quantam tibi tribuerit dignitatem, quod Deus qui solus tibi
naturaliter dominatur, fecit alia bona quibus tu quoque dominareris.
Nec mireris quod nunc tibi non omni modo serviunt, et te aliquando
etiam cruciant: quia Dominus tuus majorem potestatem habet in ea quae
tibi serviunt, quam tu in ipsa , tanquam in servos servorum suorum.
Quid ergo mirum si tibi peccanti, id est non obtemperanti Domino
tuo, poenalia quibus dominabaris effecta sunt? Quid enim tam justum,
et quid justius Deo? Hoc namque humana natura in Adam meruit, de
quo nunc non est disputandi locus: sed tamen dominator justus et justis
praemiis et justis suppliciis approbatur, beatitate recte viventium
poenaque peccantium. Nec tamen sine misericordia derelicta es, quae
certis rerum temporumque mensuris vocaris ut redeas. Ita recto
moderamine altissimi Conditoris usque ad bona terrena perventum est,
quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes supplicio mixta solatia;
ut et laudares Deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum
exercitata experimentis malorum. Ita in quantum tibi terrena
serviunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt,
docent ut servias Domino tuo.
|
|