|
44. Natura a Deo, corruptio ex nihilo. Quapropter quamvis sit
malum corruptio, et quamvis non sit a Conditore naturarum, sed ex eo
sit, quod de nihilo factae sunt: tamen etiam ipsa illo regente et
gubernante omnia quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat, nisi
naturis infimis ad supplicium damnatorum, et exercitationem
admonitionemque redeuntium, ut inhaereant Deo incorruptibili,
maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum; sicut per
prophetam dicitur, Mihi autem inhaerere Deo bonum est (Psal.
LXXII, 28). Neque illud dixeris: Non faceret Deus naturas
corruptibiles. In quantum enim naturae sunt, Deus fecit: in quantum
autem corruptibiles, non Deus fecit; non enim est ab illo corruptio,
qui solus est incorruptibilis. Si haec capis, gratias age Deo: si
non capis, quiesce, et noli temere nondum intellecta damnare;
supplexque illi qui lumen est mentis , attende ut intelligas. Cum
enim dicitur, natura corruptibilis; non unum, sed duo nomina
dicuntur. Item cum dicitur, Deus fecit de nihilo; non unum, sed
duo nomina audimus. Redde ergo istis singulis illa singula, ut cum
audis naturam, ad Deum pertineat; cum audis corruptibilem, ad
nihilum: ita tamen ut ipsae corruptiones, quamvis non sint ex Dei
arte, in ejus tamen potestate sint disponendae, pro rerum ordine et
meritis animarum. Ideo recte dicimus ab illo esse praemium atque
supplicium. Ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni
eum dare qui corrumpi meruerit, id est, qui se ipse coeperit peccando
corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem invitus, qui
blandientem commisit volens .
|
|