|
3. Augustinus quondam manichaeus. Ego autem qui diu multumque
jactatus tandem respicere potui quid sit illa sinceritas, quae sine
inanis fabulae narratione percipitur; qui vanas imaginationes animi mei
variis opinionibus erroribusque collectas vix miser merui Domino
opitulante convincere; qui me ad detergendam caliginem mentis, tam
tarde clementissimo medico vocanti blandientique subjeci; qui diu
flevi, ut incommutabilis et immaculabilis substantia concinentibus
divinis Libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui
denique omnia illa figmenta, quae vos diuturna consuetudine implicatos
et constrictos tenent, et quaesivi curiose, et attente audivi, et
temere credidi, et instanter quibus potui persuasi, et adversus alios
pertinaciter animoseque defendi; saevire in vos omnino non possum,
quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, et tanta
patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, cum in
vestro dogmate rabiosus et caecus errarem.
4. Ut autem facilius mitescatis, et non inimico animo vobisque
pernicioso mihi adversemini, illud quovis judice impetrare me a vobis
oportet, ut ex utraque parte omnis arrogantia deponatur. Nemo nostrum
dicat jam se invenisse veritatem: sic eam quaeramus, quasi ab utrisque
nesciatur. Ita enim diligenter et concorditer quaeri poterit, si
nulla temeraria praesumptione inventa et cognita esse credatur. Aut si
hoc a vobis impetrare non possum, saltem illud concedite, ut vos
tanquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. Justum
puto esse quod postulo: hac sane lege servata, ut vobiscum non orem,
non conventicula celebrem, non Manichaei nomen accipiam, si non mihi
de omnibus rebus ad salutem animae pertinentibus sine ulla caligine
rationem perspicuam dederitis.
|
|