|
45. Mala quomodo sint a Deo. Non enim in Vetere Testamento
tantum scriptum est, Ego facio bona, et condo mala (Isai. XLV,
7): sed evidentius in Novo, ubi Dominus dicit, Nolite timere eos
qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum
timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem animam mittere in
gehennam (Matth. X, 28, et Luc. XII, 4). Voluntariae
autem corruptioni addi judicio divino poenalem corruptionem,
manifestissime apostolus Paulus attestatur, cum dicit: Templum enim
Dei sanctum est, quod estis vos: quisquis templum Dei corruperit,
corrumpet illum Deus (I Cor. III, 17). Quod si in vetere
Lege dictum esset, quibus invectionibus isti impetum facerent
accusantes quasi corruptorem Deum! Quod verbum metuentes multi latini
interpretes, noluerunt dicere, corrumpet; sed dixerunt, disperdet
illum Deus: et non deviantes a re ipsa, offensionem vocabuli
devitarunt. Quanquam isti non minus inveherentur in perditorem Deum,
si hoc in Lege vetere aut Prophetis invenirent. Sed graecis
exemplaribus convincuntur, in quibus apertissime scriptum est,
Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Quod si
quis ab eis quaerat, quomodo dictum sit: ne corruptor putetur Deus,
exponunt statim, corrumpet dictum esse, corruptioni tradet; vel si
quo alio modo possunt. Quo animo si essent in veterem Legem, et
multa ibi miranda intelligerent, et nondum intellecta non cum odio
lacerarent, sed cum honore differrent .
|
|