|
46. Corruptio tendit ad non esse. Si quis autem non credit ex
nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo, esse et non esse,
quasi ex diversis partibus; intelligendi gratia, ut cum tardis tardius
ambulemus: deinde velut in medio constituat aliquid, ut puta corpus
animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud corpus et
nascitur, dum augetur ejus species, nutritur, convalescit,
roboratur, decoratur, firmatur, in quantum manet, et in quantum
stabilitur, in quam partem tendat, utrum ad esse, an non esse: non
dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis; sed quanto
magis forma et specie et valentia constabilitur atque firmatur, tanto
magis fieri ut sit, et in eam partem tendat qua positum est esse.
Nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status,
languescant vires, marcescat robur, forma foedetur, dissiliat compago
membrorum, contabescat et defluat concordia partium: quaerat etiam
nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum ad esse, an non esse:
non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet quid sibi ipse
respondeat, et non sentiat quanto magis quodque corrumpitur, tanto
magis ad interitum tendere. Omne autem quod ad interitum tendit, ad
non esse tendit. Cum ergo Deum incommutabiliter et incorruptibiliter
esse credendum sit, id autem quod dicitur nihil, penitus non esse
manifestum sit: et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque
cognoveris quanto magis augetur species, tanto quidque tendere ut sit;
quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere ut non sit: quid
dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili quid in ea sit ex Deo,
quid sit ex nihilo; cum species secundum naturam sit, corruptio contra
naturam? Quia species aucta cogit esse, et Deum fatemur summe esse:
corruptio vero aucta cogit non esse, et constat quod non est, nihil
esse. Quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam
et naturam dicis, et corruptibilem dicis, quid sit ex Deo, quid ex
nihilo? Et quid quaeris Deo naturam contrariam, quem si confiteris
summe esse, vides ei non esse contrarium?
|
|