|
47. Corruptio permissu Dei a nobis est. Cur ergo, inquis, quod
naturae Deus dedit, tollit corruptio? Non tollit, nisi ubi
permittit Deus: ibi autem permittit, ubi ordinatissimum et
justissimum judicat, pro rerum gradibus et pro meritis animarum. Nam
et species vocis emissae praeterit, et silentio perimitur; et tamen
sermo noster ex praetereuntium verborum decessione ac successione
peragitur, et moderatis silentiorum intervallis decenter suaviterque
distinguitur: ita sese habet etiam temporalium naturarum infima
pulchritudo, ut rerum transitu peragatur, et distinguatur morte
nascentium. Cujus pulchritudinis ordinem et modos si posset capere
sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus quibus
distinguitur, nec corruptiones vocare auderemus. Quod autem in ejus
pulchritudinis parte laboramus, cum nos fluentia deserunt temporalia
quae diligimus, et peccatorum poenas luimus, et sempiterna diligere
commonemur.
|
|