|
48. Hortatur ad summum bonum. Non ergo in hac pulchritudine
quaeramus quod non accepit; quae ideo infima est, quia quod
quaerimus, non accepit: et in eo quod accepit, laudemus Deum, quia
tantum speciei bonum etiam huic quamvis infimae dedit. Nec ei tamen ut
amatores ejus inhaereamus: sed ut Dei laudatores eam transgrediamur,
ut supra eam collocati de illa judicemus, non ei connexi in illa
judicemur. Festinemusque ad illud bonum, quod nec locis grassatur ,
nec tempore volvitur, et unde speciem formamque accipiunt omnes locales
temporalesque naturae. Ad quod videndum mundemus cor per fidem Domini
nostri Jesu Christi, qui ait: Beati mundicordes, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8). Non enim eos oculos ad illud
bonum cernendum praeparari oportet, quibus cernitur lux ista diffusa
per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens, et
alibi aliam. Verum illum aspectum aciemque purgemus, qua cernitur,
quantum in hac vita licet, quid sit justum, quid pium, quae sit
sapientiae pulchritudo: quae quisquis cernit, praeponit longe omnium
localium spatiorum plenitudini; et sentit, ut ista cernat, non per
locorum spatia diffundi aciem mentis suae, sed incorporea potentia
stabiliri.
|
|