|
49. Conclusio. Cui aspectui quoniam multum inimica sunt
phantasmata, quae de carnali sensu tracta imaginarie cogitatio nostra
versat et continet, detestemur istam haeresim, quae suorum
phantasmatum fidem secuta, et divinam substantiam per locorum spatia,
quamvis infinita, velut informem molem disjecit atque diffudit, et eam
ex una parte truncavit, ut inveniret locum malo; quod videre non
potuit non esse naturam, sed contra naturam: et ipsum malum tanta
specie et formis et pace partium in singulis naturis vigente decoravit,
quia sine his bonis nullam poterat cogitare naturam, ut ea mala quae
ibi reprehendit, innumerabilium bonorum copia sepeliantur. Sed hujus
voluminis iste sit terminus: in caeteris caetera ejus deliramenta Deo
permittente atque adjuvante arguentur.
|
|