|
5. Argumenta fidei catholicae. In catholica enim Ecclesia, ut
omittam sincerissimam sapientiam, ad cujus cognitionem pauci
spirituales in hac vita perveniunt, ut eam ex minima quidem parte,
quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant: caeteram
quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas
tutissimam facit: ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in Ecclesia
esse catholica non creditis; multa sunt alia quae in ejus gremio me
justissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium: tenet
auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta,
vetustate firmata : tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas
oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem
episcopatum successio sacerdotum: tenet postremo ipsum Catholicae
nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia
sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos dici velint,
quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad Catholicam conveniatur,
nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere.
Ista ergo tot et tanta nominis christiani charissima vincula recte
hominem tenent credentem in catholica Ecclesia, etiamsi propter
nostrae intelligentiae tarditatem vel vitae meritum veritas nondum se
apertissime ostendat. Apud vos autem, ubi nihil horum est quod me
invitet ac teneat, sola personat veritatis pollicitatio: quae quidem
si tam manifesta monstratur, ut in dubium venire non possit,
praeponenda est omnibus illis rebus, quibus in Catholica teneor; si
autem tantummodo promittitur, et non exhibetur, nemo me movebit ab ea
fide quae animum meum tot et tantis nexibus christianae religioni
astringit.
|
|