|
6. Contra titulum Epistolae Manichaei. Videamus igitur quid me
doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem
Fundamenti Epistolam dicitis, ubi totum pene quod creditis
continetur. Ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est,
illuminati dicebamur a vobis . Certe sic incipit: Manichaeus
apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria
verba, de perenni ac vivo fonte. Jam cum bona patientia, si placet,
attendite quid quaeram. Non credo istum esse apostolum Christi.
Quaeso ne succenseatis, et maledicere incipiatis. Nostis enim me
statuisse, nihil a vobis prolatum temere credere. Quaero ergo quis
sit iste Manichaeus? Respondebitis: Apostolus Christi. Non
credo: quid jam dicas aut facias, non habebis; promittebas enim
scientiam veritatis, et nunc quod nescio cogis ut credam. Evangelium
mihi fortasse lecturus es, et inde Manichaei personam tentabis
asserere. Si ergo invenires aliquem, qui Evangelio nondum credit,
quid faceres dicenti tibi, Non credo? Ego vero Evangelio non
crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Quibus
ergo obtemperavi dicentibus, Crede Evangelio; cur eis non obtemperem
dicentibus mihi, Noli credere Manichaeis? Elige quid velis. Si
dixeris, Crede Catholicis; ipsi me monent ut nullam fidem accommodem
vobis: quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere.
Si dixeris, Noli Catholicis credere; non recte facies per
Evangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi Evangelio
Catholicis praedicantibus credidi. Si autem dixeris, Recte
credidisti Catholicis laudantibus Evangelium; sed non recte illis
credidisti vituperantibus Manichaeum: usque adeo me stultum putas, ut
nulla reddita ratione quod vis credam, quod non vis non credam? Multo
enim justius atque cautius facio, si Catholicis quoniam semel
credidi, ad te non transeo, nisi me non credere jusseris, sed
manifestissime ac apertissime scire aliquid feceris. Quocirca si mihi
rationem redditurus es, dimitte Evangelium. Si ad Evangelium te
tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus Evangelio
credidi; et his jubentibus tibi omnino non credam. Quod si forte in
Evangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu invenire
potueris, infirmabis mihi Catholicorum auctoritatem, qui jubent ut
tibi non credam: qua infirmata, jam nec Evangelio credere potero,
quia per eos illi credideram; ita nihil apud me valebit, quidquid inde
protuleris. Quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in
Evangelio reperitur, Catholicis potius credam quam tibi. Si autem
aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec illis, nec tibi:
illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem, quia eam scripturam
mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti sunt. Sed
absit ut ego Evangelio non credam. Illi enim credens, non invenio
quomodo possim etiam tibi credere. Apostolorum enim nomina, quae ibi
leguntur (Matth. X, 2-4; Marc. III, 13-19, et
Luc. VI, 13-16), non inter se continent nomen Manichaei.
In locum autem traditoris Christi quis successerit, in Apostolorum
Actibus legimus (Act. I, 26): cui libro necesse est me
credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter
mihi catholica commendat auctoritas. In eodem etiam libro de vocatione
atque apostolatu Pauli vulgatissimam tenemus historiam (Id. IX).
Lege mihi jam, si potes, in Evangelio, ubi Manichaeus apostolus
dictus est; vel in aliquo alio libro, cui me jam credidisse
confiteor. An illud lecturus es, ubi Spiritum sanctum paracletum
Dominus promisit Apostolis? De quo loco vide quot et quanta sint,
quae me revocent et deterreant ne Manichaeo credam.
|
|