|
7. Cur apostolum Christi se scripserit. Quaero enim, cur
epistolae hujus principium sit, Manichaeus apostolus Jesu Christi;
et non sit, Paracletus apostolus Jesu Christi. Si autem missus a
Christo Paracletus Manichaeum misit, cur lego, Manichaeus
apostolus Jesu Christi; et non potius, Manichaeus apostolus
Paracleti? Si dicis ipsum esse Christum, qui est etiam Spiritus
sanctus, contradicis ipsi Scripturae, ubi Dominus ait, Et alium
Paracletum mittam vobis (Joan. XIV, 16). Si autem Christi
nomen ideo recte positum putas, non quia ipse est Christus, qui et
Paracletus, sed quia ejusdem sunt ambo substantiae; id est, non quia
unus est, sed quia unum sunt: poterat et Paulus dicere, Paulus
apostolus Dei Patris; quia dixit Dominus, Ego et Pater unum sumus
(Id. X, 30). Nusquam hoc dicit: sed nec quisquam Apostolorum
Patris se apostolum scribit. Quid sibi ergo vult ista novitas?
Nonne vobis videtur nescio quam redolere fallaciam? Certe si nihil
interesse arbitratus est, cur non varie in aliis epistolis apostolum
Christi se nominat; in aliis, Paracleti? Sed Christi semper
audivi, quotiescumque audivi: Paracleti autem nec semel. Quid hoc
esse causae arbitramur, nisi quia illa superbia, mater omnium
haereticorum, impulit hominem, ut non missum se a Paracleto vellet
videri; sed ita susceptum, ut ipse Paracletus diceretur? Sicut
Jesus Christus homo, non a Dei Filio, id est Virtute et
Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, missus est; sed ita
susceptus secundum catholicam fidem, ut ipse esset Dei Filius, id
est, in illo ipso Dei Sapientia sanandis peccatoribus appareret: sic
se ille voluit a Spiritu sancto, quem Christus promisit, videri esse
susceptum, ut jam cum audimus Manichaeum Spiritum sanctum,
intelligamus apostolum Jesu Christi, id est, missum a Jesu
Christo, qui eum se missurum esse promisit. Singularis audacia
ista, et ineffabile sacrilegium!
|
|