|
8. Manichaeus Spiritus sanctus quomodo creditus a suis. Sed tamen
quaero, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus, vobis etiam
confitentibus, non dispari natura copulentur, cur hominem susceptum a
Spiritu sancto Manichaeum, non putatis turpe, natum ex utroque sexu
praedicare; hominem autem susceptum ab unigenita Sapientia Dei,
natum de virgine credere formidatis? Si caro humana, si concubitus
viri, si uterus mulieris non potuit inquinare Spiritum sanctum;
quomodo potuit uterus virginis inquinare Dei Sapientiam? Manichaeus
ergo iste qui de sancto Spiritu et evangelica lectione gloriatur,
necesse est vobis concedat , aut missum se esse a Spiritu sancto, aut
susceptum. Si missus est, Paracleti se apostolum dicat; si
susceptus, concedat ei hominem matrem quem suscepit unigenitus
Filius, si ei quem suscepit Spiritus sanctus concedit et patrem.
Credat virginitate Mariae Verbum Dei non esse pollutum, si
concubitu parentum suorum Spiritum sanctum non potuisse pollui ut
credamus hortatur. Quod si dixeritis, non in utero vel ante uterum,
sed jam natum Manichaeum a Spiritu sancto esse susceptum, sufficit ut
fateamini habuisse carnem de viro et femina procreatam. Cum enim vos
non timeatis viscera et sanguinem Manichaei de humano concubitu
venientem, et intestina fimo plena, quae illa caro gestabat, et his
omnibus non credatis contaminatum esse Spiritum sanctum, a quo illum
hominem susceptum esse creditis: cur ego uterum virginalem et intacta
genitalia reformidem, et non potius credam Sapientiam Dei in ipsis
maternis visceribus homine suscepto immaculatam sinceramque mansisse?
Quapropter quoniam sive missum, sive susceptum a Paracleto se
Manichaeus vester affirmet, nihil horum poterit obtinere: ego jam
cautior neque missum eum credo, neque susceptum.
|
|