|
9. Festum natalis Manichaei. Nam quod addidit dicens, providentia
Dei Patris; quid aliud ambivit Jesu Christo nominato, cujus se
dicit apostolum, et Deo Patre, cujus providentia missum se dicit a
Filio, nisi ut Spiritum sanctum ipsum tertium esse crederemus? Sic
enim scribit: Manichaeus apostolus Jesu Christi providentia Dei
Patris. Spiritus sanctus nominatus non est, qui maxime debuit ab eo
nominari, qui nobis apostolatum suum Paracleti promissione commendat,
ut evangelica auctoritate imperitos premat. Quod cum a vobis
quaeritur, respondetis utique Manichaeo apostolo nominato, Spiritum
sanctum paracletum nominari, quia in ipso venire dignatus est. Quaero
ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis cum dicit catholica
Ecclesia, eum in quo venit divina Sapientia, natum esse de virgine:
cum vos eum in quo Spiritum sanctum venisse praedicatis, natum de
femina viro mixta nihil horreatis. Quid ergo aliud suspicer nescio,
nisi quia iste Manichaeus, qui per Christi nomen ad imperitorum
animos aditum quaerit, pro Christo ipso se coli voluit. Hoc unde
conjiciam, breviter dicam. Cum saepe a vobis quaererem illo tempore
quo vos audiebam, quae causa esset quod Pascha Domini plerumque
nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretur,
nullis vigiliis, nullo prolixiore jejunio indicto Auditoribus, nullo
denique festiviore apparatu; cum vestrum bema , id est, diem quo
Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali et
pretiosis linteis adornato, ac in promptu posito et objecto
adorantibus, magnis honoribus prosequamini: hoc ergo cum quaererem,
respondebatur ejus diem passionis celebrandum esse qui vere passus
esset; Christum autem qui natus non esset, neque veram, sed
simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse, sed
finxisse passionem. Quis non ingemiscat, homines qui se christianos
dici volunt, timere ne polluatur veritas de virginis utero, et de
mendacio non timere? Sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum
diligenter attenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de
femina, et humanum corpus habuisse, ne passio ejus, quod totius jam
orbis festissimum tempus est, ab eis qui sibi credidissent
celebraretur, et non tanta devotione diem mortis suae desiderata
solemnitas honoraret? Hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate
gratissimum, quod per Pascha frequentabatur : quoniam vehementius
desiderabamus illum diem festum, subtracto alio qui solebat esse
dulcissimus.
|
|