|
Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio
suavis, ingenio callidus, secta manichaeus, ac per hoc nefando errore
perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in
libris Confessionum mearum (Lib. 5, capp. 3, 6). Hic
quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam
veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a
fratribus; desideraverunt, et jure charitatis per quam eis servimus
flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine
atque adjutorio Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut omnes
qui haec legent, intelligant quam nihil sit acutum ingenium et lingua
expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur (Psal.
XXXVI, 23). Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus
occulta aequitate divinae misericordiae praestitum est, cum multi
acerrimi et facundissimi, deserti adjutorio Dei, ad hoc velociter et
pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent.
Commodum autem arbitror, sub ejus nomine verba ejus ponere, et sub
meo responsionem meam.
|
|