|
FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem jam traductis
erroribus, ac Judaicae superstitionis simul et semichristianorum
abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post
beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto; non ab re visum
est, fratres charissimi, haec quoque brevia vobis et concinna
responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum
propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui
serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad
respondendum vigilanter eis sitis instructi. Ita enim fiet ut ad ea
ipsa quae proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non
possint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur
ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque
nostrorum verba constitui.
|
|