|
AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas,
quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos
esse ostendimus. Nam quod semis est , ex quadam parte imperfectum,
ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum
quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest
destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad
quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram
conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo (Coloss.
II, 5). Cernebat utique quamdam fabricam spiritualem, sicut
alibi dicit, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9): et in
ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat
ex eo quod jam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad
culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos
revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti,
semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate,
insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos
pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum
vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest,
respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse
cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos
decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos
ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant,
sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem
nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum
qui homini praeceptum in paradiso dedit (Gen. II, 16, 17),
et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos aperuit (Gen.
III, 7)? Puto justum esse ut serpentem illum diabolum a vobis
laudatum, tu potius agnoscas parentem tuum. Nam ille te filium etiam
modo vituperatus agnoscit.
|
|