|
FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo
et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si
Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia
Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari;
in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero
genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse ejus scriptor ausus
fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber
generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Non
ergo, liber Evangelii Jesu Christi; sed, liber generationis:
quippe ubi et stella inducitur quae confirmat genesim (Id. II,
2); ut recte Genesidium hoc magis nuncupari possit quam
Evangelium. At denique Marcus, qui generationem scribere non
curavit, sed praedicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium,
vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Jesu
Christi Filii Dei (Marc. I, 1). Ut hinc satis abundeque
appareat genealogiam non esse Evangelium. Nam et in ipso Matthaeo
post inclusum Joannem in carcerem, tunc legitur Jesum coepisse
praedicare Evangelium regni (Matth. IV, 12, 17). Ergo
quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non
Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere,
Evangelium Jesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit
genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si jam tibi distinctum
satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium
quam genealogiam; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est,
praedicationem Christi. De quo quidquid jam perrogare volueris,
omissis generationibus quaere. Aut si et de ipsis conferre est
animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad
respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris
enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium accipiam, sed utrum
generationes.
|
|